PL 99, col. 875

Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

diabolo. Renuntiat ergo omnibus quae possidet, qui
sic tenet ea quae mundi sunt, ut tamen per ea non
teneatur a mundo: habet rem temporalem in usum,
aeternam in desiderio; et exclusa cupiditate mundi,
divina in eo charitas augetur atque perficitur. Ergo
qui Deum vult possidere renuntiat mundo; non autem
renuntiat mundo, qui terrenis facultatibus ex
delectatione succumbit. Quicunque ergo volunt esse
discipuli Christi, prae amore illius omnia quae in
mundo sunt, etiamsi habeant, fastidiunt, ut sint habentes
tanquam non habentes: et discunt non superbe
sapere, neque sapere in incerto divitiarum, sed
in Deo vivo qui praestat nobis omnia: sicque facultates
terrenas ad sustentationem possident, ut tamen
etiam ex eis Deo serviant, cujus aeterna bona desiderant.

Et quia in divinis litteris cupiditas reprehenditur,
non facultas; sollicita mente perpendunt,
ut ea quae habent non habeant amore possidendi,
sed necessitate vivendi. Ea autem quibus abrenuntiandum
est, nullo nobis pacto haberi conceduntur,
quia nullo modo haberi possunt cum Deo:
sed ex toto corde abrenuntiandum diabolo, operibus
ac pompis ejus, ut nulla nobis cum illis communio
relinquatur, ne eorum actione rursus cogamur in ejus
regnum dilabi, cujus invidia mors intravit in mundum,
qui erat homicida ab initio, incentor mali, collator
peccati.
V.
Contulit namque primo homini fenus peccati,
quotidianas ab illo exacturus usuras. Creditor malus
fecit sibi usuris obnoxium genus humanum, cui miser

debitor solvit peccando non solum ea quae illo
instigante didicit, verum etiam adinventiones proprias,
quas ad cumulum scelerum addidit. Et idcirco
cum per gratiam illius, qui ex usuris et iniquitate redemit
animas nostras, eruimur de potestate mali
creditoris, ac per hoc improbi exactoris; abrenuntiandum
est illi, ac denuntiandum nihil nos ei deinceps
debere.
VI.
Quae sit autem origo et initium operum atque
pomparum diaboli, Scriptura manifestissime docet,
quae ait: Initium omnis peccati superbia [(Eccli. X,
15)]
. Quid apertius, quid probabilius dici potest? Initium,
inquit, non alicujus, sed omnis peccati superbia:
ut evidenter ostenderet quod ipsa sit omnium

peccatorum causa. Quoniam non solum peccatum
est ipsa, sed etiam nullum peccatum fieri potuit, potest
aut poterit sine ipsa: et ideo initium dicitur
omnis peccati, quia ipsa praecessit in diabolo, et per
ipsam subversus est homo. Non enim ederet de ligno
prohibito, nisi concupisceret; nec concupisset nisi
tentatus; nec tentaretur, nisi desertus; nec desereretur
a Deo, nisi prius ipse desereret; nec desereret
Deum, nisi superbiret, et similitudinem Dei damnabiliter
appetisset. Fecit itaque Deus, sicut scriptum
est, hominem rectum [(Eccli. VII, 30)]
, ac per hoc
voluntatis bonae. Non enim rectus esset, bonam non
habens voluntatem. Bona igitur voluntas opus est
Dei, cum ea quippe ab illo factus est homo. Mala
vero voluntas, quoniam omnia opera mala praecessit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.