PL 99, col. 877
Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
absurde creduntur etiam caetera ibi admissa peccata.
Primo superbia est illic, quia homo in sua potius
esse quam in Dei potestate dilexit. Deinde avaritia,
quia plus quam illi sufficere debuit, appetivit; et
sacrilegium, quia non credidit; et homicidium,
quia se praecipitavit in mortem; et fornicatio spiritalis,
quia integritas mentis humanae serpentina suasione
corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus
usurpatus est; et si quid aliud in hoc uno admisso
diligenti consideratione inveniri potest. Hoc igitur
primum creaturae rationalis malum secuta sunt,
ignorantia rerum agendarum et concupiscentia
noxiarum, quibus comites subinferuntur error et
dolor: quae duo mala quando imminentia sentiuntur,
fugitantis ea animi motus vocatur metus. Porro
animus cum adipiscitur concupita, quamvis perniciosa
vel inania, quoniam id errore non sentit; vel
delectatione morbida vincitur, vel etiam vana laetitia
ventilatur. Ex his morborum non ubertatis sed
indigentiae, tanquam fontibus omnis miseria naturae
rationalis emanat in quibus jacet, vel etiam volvitur,
et de malis in mala praecipitatur.
IX.
Ecce arbor malae voluntatis, quae superbiae
oritur semine, et in cupiditatis convalescit radice,
quales multiplicat fructus! Ideoque si volumus consummare
nostri certaminis cursum, caveamus in
primis cupiditatem atque superbiam, non duo mala,
sed unum, a quo trahitur omnis mali actus initium.
Nam sine superbia, quae possunt saltim inchoari peccata,
cum dicatur initium omnis peccati superbia?
Aut sine cupiditate omnium malorum radice, quae
possunt fieri mala, cum sine radice aut nulla deputentur
aut mortua? Deinde si quodlibet peccatum
perpetrare nullus potest, nisi propriae delectationi
consentiat, quod cupiditatis est proprium, et Dei praecepta
contemnat, quod est superbiae malum: quomodo
non ex cupiditate, quae radix malorum omnium;
et ex superbia, quae initium omnis peccati dicitur,
procedit omne peccatum? Omnia igitur mala, quae
per seminarium superbiae de radice oriuntur cupiditatis,
in his duobus complectuntur, id est operibus et
pompis. Neque inveniri potest ullum peccatum, quod
non in aliquo horum adnumeretur. Et idcirco fidelibus
ad emundationem baptismi accedentibus in his
pronuntiantur abrenuntianda.
X.
Et quia de operibus diaboli facilis intelligentia
est, dicendum prius quae mala ad pompas diaboli
pertinere noscantur: omnia videlicet quae de lascivia
atque luxuria oriuntur, aliqua vero quae de libidine.
Nam sunt multae variaeque libidines, quarum
nonnullae habent etiam vocabula propria, quaedam
vero non habent. Quis enim facile dixerit quid vocetur
libido dominandi? Est igitur libido ulciscendi,
quae ira dicitur; est libido habendi pecuniam, quae
avaritia est; est libido quomodocunque vincendi,
quae pervicacia; est libido gloriandi, quae jactantia
nuncupatur. Libido est nocendi, sive per contumeliam,
sive per injuriam; et utrumque vel ulciscendi