PL 99, col. 879
Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
Isaias pompis lascivorum comminatur dicens: Ingemuerunt
omnes qui laetabantur corde, cessavit gaudium
tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo
citharae cum cantico, non bibent vinum: amara
erit potio bibentibus illam, attrita est civitas vanitatis [(Isa. XXIV, 7-10)]
.
XIV.
Nomen autem pompae invenitur etiam in divinis
litteris, sicut est illud in psalmo XXXIX, juxta
hebraicam tamen translationem: Beatus vir qui posuit
Dominum confidentiam suam, et non est aversus ad
superbias pompasque mendacii. Quod alia translatio
de Graeco ita expressit: Beatus vir cujus est nomen
Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias
falsas. Ubi utique et ipsa vana oblectamenta
corporalium sensuum significat. In Amos quoque
propheta, ubi ait: Vae qui opulenti estis in Sion, et
confiditis in monte Samariae optimates, capita populorum,
ingredientes pompatice domum Israel; qui separati
estis in die malo, et appropinquatis solio iniquitatis;
qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis
vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulum
de armentis, qui cantatis ad vocem psalterii sicut
David. Putaverunt se habere vasa cantici bibentes
in phialis vinum, et optimo unguento delibuti, et
nihil patiebantur super contritionem Joseph (Amos
VI, 1-6).
XV.
Pompae diaboli faciunt hominem lascivum et
vanum, per quae efficitur a bono mutabilis, mali tenax,
in verbo gravis, in animo turpis, ubique fallax,
laetus ad prospera, fragilis ad adversa, inflatus ad
obsequia, anxius ad opprobria, immoderatus ad gaudia,
facilis ad humana, difficilis ad honesta. Desiderio
comparandae opinionis incensus, eis operibus
quibus emitur favor humanus inservit, et morum bona
contemnit, tantumque eum ardor humanae laudis inflammat,
ut laboriosa opera quae populus admiratur,
et quibus fama diffunditur, sine labore suscipiat, ut
foris ubi potest magnus splendeat, cum intus ubi solus
Deus videt, squaleat.
XVI.
Sunt etiam quorum vitam lingua turpis inflammat,
qui inverecundos sermones aut proferunt
libenter, aut audiunt. Hoc loquuntur quod diligunt,
et delectabiliter audiunt quod assiduis cogitationibus
volvunt, et turpem conscientiam manifestant. Tales
enim Scriptura introducit, quae ait: Dixerunt enim
apud se cogitantes non recte. Et post aliqua: Venite
ergo et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura
tanquam in juventute celeriter, vino pretioso et unguentis
nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis.
Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum
pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.
Nemo vestrum sit exsors luxuriae nostrae: ubique relinquamus
signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra
et haec sors [(Sap. II, 1 seq.)]
. Horum illecebram sub
specie mulieris adulterae et Salomon ostendit, de qua
dicit quod vecordi juveni occurrat ornatu meritricio,
praeparata ad capiendas animas, garrula et
vaga, quietis impatiens; quae dicit se habere intextum
funibus lectum, stratum tapetibus pictis ex