PL 99, col. 882

Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne

verum etiam praeponuntur nobis a Deo potestates,
quibus subditi esse debemus, non solum propter iram,
sed et propter conscientiam. Qui propter ista emendanda
promulgant leges, decernunt justa, proponunt
supplicia, vincula, torturas, flagella, exsilia, amputationes
membrorum, amissiones rerum, diversi generis
mortes; et auferri non possunt de mundo.
Propter ista ecclesiasticus vigor, correptio, excommunicatio,
de Ecclesia exclusio, leges poenitentiae,
anathematizatio; et auferri non possunt de ecclesia.
Constituuntur judices, insistunt officia, mittuntur
ultores, ut haec corrigantur: et ad cumulum miseriarum,
quibus mortalis vita exstat plenissima, ubi
statuta justitia, nequitia condemnari et innocentia
absolvi putatur, ignorantia fallente plerumque e contrario

agitur, ut malitia victrix redeat, et innocentia
puniatur.
XXI.
Haec prohibitio et eruditio contra eas cum
quibus nascimur tenebras vigilant, et contra hos
impetus opponuntur; plenae tamen etiam ipsae laborum
et dolorum. Nam quid sibi volunt multimodae
formidines, quae cohibendis etiam parvulorum
vanitatibus adhibentur? quid paedagogi? quid
magistri? quid ferulae? quid hora [ Forte, lora]?
quid virgae? quid disciplina illa, qua Scriptura sancta
dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat
indomitus, domarique jam durus aut vix possit,
aut fortasse nec possit? Quid agitur his poenis omnibus,
nisi ut debelletur imperitia, et prava cupiditas
infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum

venimus?
XXII.
Quot et quantis poenis aliis genus agitetur
humanum, quae non ad malitiam et nequitiam iniquorum,
sed ad conditionem pertinent miseriamque
communem, quis ullo sermone digerit, quis ulla cogitatione
comprehendit? Quantus est metus a deceptionibus
et mendaciis hominum, a suspicionibus
falsis? Quanta putamus esse, quam misera, quam
dolenda? Quandoquidem hi judicant, qui conscientias
eorum de quibus judicant cernere nequeunt, et cum
quis quaeritur utrum sit nocens cruciatur, et innocens
luit pro incerto scelere certissimas poenas; non
quod illud commisisse detegitur, sed quod non commisisse
nescitur. Ac per hoc ignorantia judicis plerumque
est calamitas innocentis; et quod est intolerabilius

magisque plangendum, rigandumque si fieri
potest fontibus lacrymarum; cum propterea judex
torqueat accusatum, ne occidat nesciens innocentem,
fit per ignorantiae miseriam, ut et tortum et innocentem
occidat, quem ne innocentem occideret
torserat. Quia plerumque hi qui arguuntur, vi doloris
superati, de se falsa confessi etiam puniuntur
innocentes, et utrum innocentem an nocentem judex
occiderit, nescit. Verum est quod ait Scriptura: Tentatio est vita hominis super terram.
Et: Propter
iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti
sicut araneam animam ejus. Oriuntur inter Ecclesiae
rectores et reipublicae administratores innumerae
contentiones, et instigante superbia, cupiditate atque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.