PL 99, col. 884
Epistolae (Leidradus Lugdunensis), J. P. Migne
quaerit. Hoc autem bellum nunquam ullum esset, si
natura humana per liberum arbitrium in rectitudine,
in qua facta est, perstitisset. Nunc vero quae
pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat
infelix, et cum sit hoc. . . . . . melius est tamen quam
priora vitae hujus. Melius confligitur quippe cum
vitiis, quam cum sine ulla conflictione dominantur.
Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae,
quam sine ulla liberationis cogitatione captivitas.
Cupimus quidem etiam bello carere, et ad capessendam
ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate
potioribus inferiora subdantur, igne divini
amoris succendimur: sed si, quod absit, illius tanta
boni spes nulla esset, malle debuimus in hujus conflictionis
molestia remanere, quam vitiis in nos dominationem,
non eis resistendo, permittere.
XXVI.
Suscipiendum est igitur bellum contra
vitia, et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata
perducant. Et siquidem nondum victoriarum
consuetudine roborata sunt, facilius vincuntur et
cedunt: si autem vincere atque imperare consueverunt,
laboriosa difficultate superantur. Haec est autem
in fide Christi. Nam si lex jubens adsit, et spiritus
juvans desit; per ipsam prohibitionem desiderio
crescente peccati atque vincente, etiam reatus
praevaricationis accedat. Nonnunquam sane apertissima
vitia aliis vitiis vincuntur occultis, quae
putantur esse virtutes, in quibus regnat superbia et
quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. Sed tunc
victa vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur;
quem nisi Deus ipse non donat, nec aliter
donat, nisi per mediatorem Dei et hominum hominem
Christum Jesum, qui factus est particeps mortalitatis
nostrae, ut nos participes faceret divinitatis
suae.
EPISTOLA III. AD SOROREM.
Charissimae ac suspicientissimae in Christo sanctae
sorori Leidradus licet indignus Lugdunensis Ecclesiae
episcopus in Domino Jesu Christo sempiternam salutem.
Cognoscere dignetur prudentia almitatis tuae nos
juxta donum donantis Dei viribus corporis aliquantisper
praevalere; et secundum quod, si incerta salus
propter suspectos casus vitae hujus habet, de
salute nostra gratias Deo debere. Deinde secundum
vires animi memores nos esse in orationibus nostris
pro salute vestra temporali et aeterna. Vos quoque,
si bene valetis, et in orationibus vestris, juxta quod
de vobis confidimus, memores nostri estis, immensas
Deo referimus gratias, eo quod secundum quod
desideramus esse vos constat. Novi autem animum
vestrum nuper vehementi dolore perculsum, post
mortem filii, postea fratris. Et utique tanti solatii
privatio nullo modo nos potest sine gravi dolore
affici; quoniam de quorum vita gaudemus, consequenter
de eorum morte dolemus; et tanto majore
tristitia cor nostrum premit cujuscunque mors,