AAS 1 (1909), p. 12

agunt more religiosorum, itemque ad tertios ordines saeculares, in universum
pertinent, sive res agatur inter religiosos ipsos* sive habita eorum
ratione cum aliis.
% Quapropter ea omnia sibi moderanda assumit, quae sive inter Episcopos
et religiosos utriusque sexus sodales intercedunt, sive inter ipsos
religiosos. Est autem tribunal competens in omnibus causis, quae ratione
disciplinae, seu, ut dici solet, in linea disciplinari aguntur, religioso sodali
sive conventu sive actore; ceterae ad sacram Romanam Rotam erunt deferendae,
incolumi semper iure Sancti Officii circa causas ad hanc Congregationem
spectantes.
3. Huic denique Congregationi reservatur concessio dispensationum
a iure communi pro sodalibus religiosis.

6.° — Congregatio de Propaganda Fide.

1. Sacrae huius Congregationis iurisdictio iis est circumscripta regionibus,
ubi, sacra Hierarchia nondum constituta, status missionis perseverat.
Verum, quia regiones nonnullae, etsi Hierarchia constituta, adhuc inchoatum
aliquid praeseferunt, eas Congregationi de Propaganda Fide subiectas esse
volumus.
°2. itaque a iurisdictione Congregationis de Propaganda Fide exemptas
et ad ius commune deductas decernimus - in Europa - ecclesiasticas provincias
Angliae, Scotiae, Hiberniae, et Hollandiae, ac dioecesim Luxemburgensem;
- in America - provincias ecclesiasticas dominii Canadensis,
Terrae Novae et Foederatarum Civitatum seu Statuum Unitorum. Negotia
proinde quae ad haec loca referuntur, tractanda in posterum non erunt
penes Congregationem de Propaganda Fide, sed, pro varia eorumdem
natura, penes Congregationes ceteras.
3. Reliquae ecclesiasticae provinciae ac dioeceses, iurisdictioni Congregationis
de Propaganda Fide hactenus subiectae, in eius iure ac potestate
maneant. Pariter ad eam pertinere decernimus Vicariatus omnes Apostolicos,
Praefecturas seu missiones quaslibet, eas quoque quae Congregationi
a Negotiis ecclesiasticis extraordinariis modo subsunt.
4. Nihilominus, ut unitati regiminis consulatur, volumus ut Congregatio
de Propaganda Fide ad peculiares alias Congregationes deferat quaecumque
aut fidem attingunt, aut matrimonium aut sacrorum rituum disciplinam.

5. Quod vero spectat ad sodales religiosos, eadem Congregatio sibi
vindicet quidquid religiosos qua missionarios/sive uti singulos, sive simul
sumptos tangit. Quidquid vero religiosos qua tales, sive uti singulos, sive

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.