AAS 1 (1909), p. 11

3. Quaestiones quoque de validitate matrimonii vel sacrae Ordinationis,
aliasque ad Sacramentorum disciplinam spectantes, eadem Congregatio
dirimit, incolumi iure Sancti Officii. Si tamen eadem Congregatio iudicaverit
huiusmodi quaestiones iudiciario ordine servato esse tractandas, tunc
eas ad sacrae Romanae Rotae tribunal remittat.
4. Congregationi huic, quemadmodum ceteris omnibus quae sequuntur,
erit Cardinalis Praefectus, qui praeerit sacro Ordini, aliquot Patribus Cardinalibus
a Pontifice Summo eligendis conflato, cum Secretario aliisque
necessariis administris et Consultoribus.

4.° — Congregatio Concilii.

1. Huic sacrae Congregationi ea pars est negotiorum commissa, quae
ad universam disciplinam cleri saecularis populique christiani refertur.
% Quamobrem ipsius est curare ut Ecclesiae praecepta serventur,
cuius generis sunt ieiunium (excepto eucharistico, quod ad Congregationem
de disciplina Sacramentorum pertinet), abstinentia, decimae, observatio
dierum festorum, cum facultate opportune relaxandi ab his legibus fideles;
moderari quae parochos et canonicos spectant; item quae pias sodalitates,
pias uniones, pia legata, pia opera, Missarum stipes, beneficia aut officia,
bona ecclesiastica, arcas numm arias, tributa dioecesana, aliaque huiusmodi
attingunt. Videt quoque de iis omnibus, quae ad immunitatem ecclesiasticam
pertinent. Eidem Congregationi facultas est reservata eximendi a conditionibus
requisitis ad assecutionem beneficiorum, quoties ad Ordinarios
eorum collatio spectet.
3. Ad eamdem pertinent ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem
et recognitionem, atque ad Episcoporum coetus seu conferentias referuntur,
suppressa Congregatione speciali, quae hactenus fuit, pro Conciliorum
revisione.
4. Est autem haec Congregatio tribunal competens seu legitimum in
omnibus causis negotia eidem commissa spectantibus, quas ratione disciplinae,
seu, ut vulgo dicitur, in linea disciplinari pertractandas iudicaverit;
cetera ad sacram Romanam Rotam erunt deferenda.
5. Congregationi Concilii adiungitur et unitur, qua Congregatio specialis,
ea quae Lauretana dicitur.

5.° — Congregatio Negotiis religiosorum sodalium praeposita.

1. Haec sacra Congregatio iudicium sibi vindicat de iis tantum, quae
ad sodales religiosos utriusque sexus tum solemnibus tum simplicibus
votis adstrictos, et ad eos qui, quamvis sine votis, in communi tamen vitam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.