AAS 1 (1909), p. 10

versim referuntur, quaeque ad Congregationes Episcoporum et Concilii
hactenus pertinebant, et modo Consistoriali tribuuntur. Ad hanc proinde
in posterum spectent vigilantia super impletis vel minus obligationibus,
quibus Ordinarii tenentur; cognitio eorum quae ab Episcopis scripto relata
sint de statu suarum dioecesium ; indictio Apostolicarum visitationum, examenque
earum quae fuerint absolutae, et, post fidelem rerum expositionem
ad Nos delatam singulis vicibus, praescriptio eorum, quae aut necessaria
visa fuerint aut opportuna; denique ea omnia quae ad regimen, disciplinam,
temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinent.
4. Huius Congregationis erit, in conflictatione iurium, dubia solvere
circa competentiam sacrarum Congregationum.
5. Huius sacri Consilii Summus Pontifex perget esse Praefectus. Eique
Cardinales a secretis S. Officii et Secretarius Status semper ex officio accensentur,
praeter alios, quos Summus Pontifex eidem adscribendos censuerit.
6. A secretis semper esto Cardinalis a Summo Pontifice ad id munus
eligendus; alter ab ipso erit Praelatus, cui Adsessoris nomen, qui idem
fungetur munere a secretis sacri Collegii Patrum Cardinalium, et sub ipso
sufficiens administrorum numerus.
7. Consultores huius Congregationis erunt Adsessor Sancti Officii, et
a secretis Congregationis pro Negotiis ecclesiasticis extraordinariis, durante
munere: quibus accedent alii, quos Summus Pontifex elegerit.

3.° — Congregatio de disciplina Sacramentorum.

1. Est huic sacrae Congregationi proposita universa legislatio circa
disciplinam septem Sacramentorum, incolumi iure Congregationis Sancti
Officii, secundum ea quae superius statuta sunt, et sacrorum Rituum Congregationis
circa caeremonias quae in Sacramentis conficiendis, ministrandis
et recipiendis servari debent.
% Ttaque^idem Congregationi tribuuntur ea omnia, quae huc usque
ab aliis Congregationibus, Tribunalibus aut Officiis Romanae Curiae decerni
concedique consueverant tum in disciplina matrimonii, uti dispensationes
in foro externo tam pauperibus quam divitibus, sanationes in radice, dispensatio
super rato, separatio coniugum, natalium restitutio seu legitimatio
prolis; tum in disciplina aliorum Sacramentorum, uti dispensationes ordinandis
concedendae, salvo iure Congregationis Negotiis religiosorum sodalium
praepositae ad moderandaln^örumHem ordinationem ; dispensationes
respicientes locum, tempus, conditiones Eucharistiae sumendae, Sacri litandi,
adservandi Augustissimi Sacramenti; aliaque id genus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.