AAS 1 (1909), p. 9

SACRAE CONGREGATIONES

1.° — Congregatio Sancti Officii.

1. Haec sacra Congregatio, cui Summus Pontifex praeest, doctrinam
fidei et morum tutatur.
% Eidem proinde soli manet iudicium de haeresi aliisque criminibus,
quae suspicionem haeresis inducunt.
3. Ad ipsam quoque devoluta est universa res de indulgentiis, sive
quae doctrinam spectet, sive quae usum respiciat.
4. Quidquid ad Ecclesiae praecepta refertur, uti abstinentiae, ieiunia,
festa servanda, id omne, huic sacro Consilio sublatum, Congregationi Concilii
tribuitur ; quidquid ad Episcoporum electionem spectat, sibi vindicat
Congregatio Consistorialis: relaxationem vero votorum in religione seu
in religiosis institutis emissorum, Congregatio Negotiis sodalium religiosorum
praeposita.
5. Etsi peculiaris Congregatio sit constituta de disciplina Sacramentorum,
nihilominus integra manet Sancti Officii facultas ea cognoscendi
quae circa privilegium, uti aiunt, Paulinum, et impedimenta disparitatis
cultus et mixtae religionis versantur, praeter ea quae attingunt dogmaticam
de matrimonio, sicut etiam de aliis Sacramentis doctrinam.

°2.° — Congregatio Consistorialis.

.1. Duas haec sacra Congregatio, easque distinctas partes complectitur.
2. Ad primam spectat non modo parare agenda in Consistoriis, sed
praeterea in locis Congregationi de Propaganda Fide non obnoxiis novas
dioeceses et capitula tum cathedralia tum collegiata constituere; dioeceses
iam constitutas dividere ; Episcopos, Administratores Apostolicos, Adiutores
et Auxiliarios Episcoporum eligere; canonicas inquisitiones seu processus
super eligendis indicere actosque diligenter expendere; ipsorum peri elitari
doctrinam. At si viri eligendi vel dioeceses constituendae aut dividendae
sint extra Italiam, administri Officii a publicis Negotiis, vulgo Secretariae
Status, ipsi documenta excipient et positionem conficient, Congregationi
Consistoriali subiiciendam.
3. Altera pars ea omnia comprehendit, quae ad singularum dioecesium
regimen, modo Congregationi de Propaganda Fide subiectae non sint, uni-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.