AAS 1 (1909), p. 8
num numerus, pro rerum ac temporum necessitatibus, modo
auctus est, modo deminutus; atque ipsa iurisdictio unicuique
Congregationi primitus attributa, modo novis Romanorum
Pontificum praescriptis, modo usu aliquo sensim inducto ratoque
habito, mutationibus obnoxia fuit. Quo factum est ut
hodie singularum iurisdictio, seu competentia, non omnibus
perspicua nec bene divisa evaserit; plures ex sacris Congregationibus
eadem de re ius dicere valeant, et nonnullae ad
pauca tantum negotia expedienda redactae sint, dum aliae
negotiis obruuntur.
Quapropter haud pauci Episcopi ac sapientes viri, maxime
vero S. R. E. Cardinales, tum scriptis tum voce, et apud
Decessorem Nostrum fel. rec. Leonem XIII, et apud Nos ipsos
saepe institerunt ut opportuna remedia hisce incommodis
afferrentur. Quod Nos quidem pro parte praestare curavimus
datis Litteris die xvn mensis Decembris anno MCMIII Romanis
Pontificibus; aliisque datis die xxvm mensis Ianuarii anno MCMIV
Quae in Ecclesiae bonum; itemque aliis datis die xxvi mensis
Maii anno MCMVI Sacrae Congregationi super negotiis.
Cum vero in praesenti res quoque sit de ecclesiasticis
legib iis in unum colligendis, maxime opportunum visum est
a Romana Curia ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibus
perspicuo ordinata, Romano Pontifici Ecclesiaeque operam
suam praestare facilius valeat et suppetias ferre perfectius.
Quamobrem, adhibitis in consilium pluribus S. R. E. Cardinalibus,
statuimus ac decernimus, ut Congregationes, Tribunalia
et Officia, quae Romanam Curiam componunt et quibus
Ecclesiae universae negotia pertractanda reservantur, post
ferias autumnales decurrentis anni, hoc est a die III mensis
Novembris MDCCCCVIII, non alia sint, praeter consueta sacra
Consistoria, quam quae praesenti Constitutione decernuntur,
eaque numero, ordine, competentia, divisa et constituta maneant
his legibus, quae sequuntur.