AAS 1 (1909), p. 16

OFFICIA

1.° — Cancellaria Apostolica.

1. Huic Officio praesidet unus ex S. R. E. Cardinalibus, qui posthac
Cancellarii, non autem Vice-Cancellarii nomen assumet. Ipse iuxta pervetustam
consuetudinem in sacris Consistoriis, ex officio, notarii munere
fungitur.
2. Ad Cancellariae officium in posterum hoc unum tamquam proprium
reservatur munus, Apostolicas expedire litteras sub plumbo circa beneficiorum
consistorialium provisionem, circa novarum dioecesium et capitulorum
institutionem, et pro aliis maioribus Ecclesiae negotiis conficiendis.
3. Unus erit earum expediendarum modus, hoc est per viam Cancellariae,
iuxta normam seorsim dandam, sublatis iis modis qui dicuntur per
viam secretam, de Camera et de Curia.
4. Expedientur memoratae litterae seu Bullae de mandato Congregationis
Consistorialis circa negotia ad eius iurisdictionem spectantia, aut
de mandato Summi Pontificis circa alia negotia, servatis ad unguem in
singulis casibus ipsius mandati terminis.
5. Suppresso collegio Praelatorum, qui dicuntur Abbreviatores maioris
vel minoris residentiae, seu de parco maiori vel minori; quae ipsius erant
munia in subscribendis Apostolicis Bullis transferuntur ad collegium Protonotariorum
Apostolicorum, qui vocantur participantes de numero.

ú2.° — Dataria Apostolica.

1. Huic Officio praeest unus ex S. R. E. Cardinalibus, qui in posterum
Datarii, non vero Pro-Datarii nomen obtinebit.
2. Ad Datariam in posterum hoc unum tamquam proprium ministerium
tribuitur, cognoscere de idoneitate eorum qui optant ad beneficia
non consistorialia Apostolicae Sedi reservata; conficere et expedire Apostolicas
litteras pro eorum collatione; eximere in conferendo beneficio a
conditionibus requisitis; curare pensiones et onera quae Summus Pontifex
in memoratis conferendis beneficiis imposuerit.
3. In his omnibus agendis normas peculiares sibi proprias, aliasque
seorsim dandas servabit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.