AAS 1 (1909), p. 33

APPENDIX
De taxatione expensarum iudicialium

CAP. I. - DE PROVENTIBUS QUI AD AERARIUM SANCTAE SEDIS SPECTANT

1. Acta quaelibet iudicialia in causis tum contentiosis tum criminalibus
exarari debent in foliis sigillum Sedis Apostolicae referentibus, excepta
prima instantia, et exceptis quoque foliis typis edendis, de quibus in can. 25
et 26. Folia quatuor paginis constant et paginae triginta lineis.
Pretium uniuscuiusque folii, coram sacra Rota adhibendi, est lib. 1;
coram Signatura Apostolica, lib. °2.
2. In eodem fqlio cumulari nequeunt acta diversa, quamvis ad eamdem
causam spectantia.
B. Quoties documenta in protocollo sacrae Rotae exhibentur sive plura
sint, sive pauciora, singulis vicibus pendenda est lib. 1.
.4. Pro actu quo declaratur concordare exemplar alicuius documenti
cum autographo, ad singula folia, lib. 0. 50.
5. Pro peritiis, si requirantur, et pro examine testium, si habendum
siti, a requirènte peritiam vel probationem per testes deponenda est penes
officialem rotalem, pecuniae custodem, summa ab adiutore Praesidis tribunalis
taxanda, quae ab eo censeatur sufficiens ad expensas peritiae vel
examinis testium solvendas.
6. In taxanda hac summa adiutor aestimare debet, iuxta civilem Urbis
usum, quid requiratur ad retribuendam peritorum operam, si de ipsa
agatur, vel ad indemnitatem testibus praestandam, tum ob itineris expensas,
tum ob cessatum lucrum ex interruptione laboris^, si de examine testium
res sit. Praeterea tribunalis iura iuxta communes normas ei prae oculis
habenda sunt.
7. Ad occurrendum expensis iudicialibus universe sumptis deponenda
est in arca nummaria sacrae Rotae pro prudenti Ponentis arbitrio pecuniae
summa a 100 ad 500 libellas,
8. Proventus universi huc usque recensiti ad aerarium Sanctae Sedis
spectant, et ad illud singulis mensibus transmitti debent iuxta, regulam
pro aliis Sanctae Sedis Officiis assignatam.

CAP.,II. - DE PROVENTIBUS QUI CEDUNT IN RETRIBUTIONEM OPERIS

A SINGULIS PRAESTITI

1. 'Pro versione alicuius actus a lingua non in usu penes Romanam
Curiam in aliam usu receptam, retributio pro singulis foliis, lib. 1.50.

ACT\, VOL. I, N. 1. — 1-1-909. 3

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.