AAS 1 (1909), p. 457

gilant, de consilio VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium sacris tuendis Ritibus
praepositorum, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, facultatem
facimus, ut tum venerabilis Dei servus Franciscus de Capillas, sacerdos
missionarius Ordinis Praedicatorum, Sinarum protomartyr, tum venerabiles
servi Dei Stephanus Theodorus Cuenot Episcopus Metellopolitanus,
Ioannes Petrus Néel, Petrus Franciscus Néron, Theophanes Venard, missionarii
apostolici, ac reliqui omnes illorum socii, quos supra recensuimus,
in odium fidei ab idololatris nefarie interfecti, Beati nomine in posterum
appellentur, eorumque corpora et lipsana seu reliquiae, non tamen in sollemnibus
supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur,
atque imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate
Nostra apostolica concedimus, ut de illis recitetur Ofiicium ac Missa de
communi martyrum, iuxta rubricas Missalis ac Breviarii sive Romani sive
Ordinis Praedicatorum, cum orationibus propriis per Nos adprobatis.
Eiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri concedimus,
quod ad venerabilem Franciscum de Capillas, in dioecesi Palentina
in qua natus est, et in Vallisoletana, qua in Dominicianam familiam
cooptatus, simulque in archidioecesi Manilensi in qua bonus operarius
Christi apostolicos inchoavit labores, denique in Vicariatibus apostolicis provinciae
Fokiensis, ubi martyrium fecit, simulque in domibus religiosis ac
templis Ordinis Praedicatorum ubique terrarum sitis, etiam monialium
atque utriusque sexus Tertiariorum ; quod vero ad venerabiles Stephanum
Theodorum Cuenot Episcopum, Ioannem Petrum Néel, Petrum Franciscum
Néron et Theophanem Vénard reliquosque martyrii comites, fieri
concedimus similiter, in domibus ac templis societatis Parisiensis pro
missionibus ad exteras gentes, ubique terrarum sitis, ab omnibus fidelibus,
tam saecularibus quam regularibus, qui horas canonicas recitare teneantur:
et, quantum ad Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus, tum saecularibus,
cum regularibus ad templa in quibus ipsorum Beatorum festum agitur confluentibus,
servato decreto S. Rituum Congregationis n. 3862 Urbis et Orbis,
edito die ix mensis decembris anno MDCCCLXXXXV. Tandem concedimus, ut
supradictis in templis ubique terrarum exstantibus sollemnia beatificationis
venerabilium eorundem Dei Servorum celebrentur, ad normam decreti seu
instructionis S. Rituum Congregationis die xvi Decembris anno MDCCCCII
editi, de triduo intra annum a beatificatione sollemniter celebrando, quod
quidem statis legitima auctoritate diebus fieri praecipimus intra annum,
postquam eadem sollemnia in vaticana basilica fuerint celebrata. Non
obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac decretis de
non cultu editis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut
harum litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.