AAS 1 (1909), p. 458

sacrorum Rituum Congregationis subscripta sint, et sigillo Praefecti munita,
eadem prorsus in disceptationibus etiam iudicialibus fides habeatur, quae
Nostrae voluntatis significatione hisce litteris ostensis, haberetur.
Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris, die xi Aprilis
MDCCCCIX, Pontificatus Nostri anno sexto.

L. £8 S. R. CARD. MERRY DEL VAL, a secretis Status.

III.

CONCEDITUR INDULGENTIA PLENARIA PIO OPERI S. IOANNIS BAPTISTAE DE LA

SALLE, A PARVIS TIROCINIIS, APUD FRATRES SCHOLARUM CHRISTIANARUM.

PIUS PP. x

Ad perpetuam rei memoriam. — Nobis exponendum curavit dilectus
filius Gabriel Maria, supremus Fratrum Instituti moderator, qui a Scholis
christianis nuncupantur, pias ubique gentium, post exemplum a sancto
fundatore in Gallus datum, conditas esse domos, vulgo Petits Noviciats
appellatas, adolescentibus tum pietate tum congrua doctrina imbuendis,
qui, cum animum ad religiosam disciplinam, Deo adspirante, adiicere videantur,
inter tirones proprie dictos postea excipiuntur. Praeterea, sicut ab eodem
dilecto filio compertum habuimus, quo huiusmodi domus maiora susciperent
incrementa, pium fidelium opus, sub titulo S. Ioannis Baptistae de la Salle,
quadraginta fere abhinc annis erectum fuit, atque a rec. me. Pio IX et
Leone XIII decessoribus Nostris, per similes litteras compluribus indulgentiis
locupletatum est ; cuius operis sodales frugiferae illi a parvis tirociniis
dictae institutioni multimodis favere student. Cum vero summus
praefatus moderator supplices Nobis adhibuerit preces, ut hoc ipsum opus
novis spiritualibus privilegiis augere dignaremur; Nos, qui probe novimus,
non modo magni momenti beneficia in religionem ab eodem opere collata,
sed etiam quantum eius sodales de Ecclesia meriti sint atque assidue
mereantur, piis hisce votis ultro libenterque censuimus obsecundandum.
Quare, de omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum
eius auctoritate confisi, omnibus ac singulis christifidelibus, qui,
ad pium praedictum opus a S. Ioanne Baptista de la Salle utcumque pertinentes,
memoratam institutionem, quae vulgo Petits Noviciats audit, atque
in praesens ob temporum pravitatem maxime est necessaria, sive efiusis
ad Deum precibus, sive alio quo ipsis placuerit modo, adiuverint, si vere
poenitentes et confessi ac S. Communione refecti quamlibet ecclesiam vel

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.