AAS 1 (1909), p. 482
illo recitetur Officium, et Missa quotannis celebretur, de communi Confessorum
non Pontificum, cum orationibus propriis per Nos approbatis secundum
rubricas Missalis et Breviarii romani. Huiusmodi vero Officii recitationem
Missaeque celebrationem fieri concedimus dumtaxat in dioecesi
Baiocensi, itemque omnibus in templis et sacellis, quibus ubique terrarum
utuntur presbyterorum congregatio Iesu et Mariae et universus Ordo Deiparae
Virginis a caritate, idest religiosae sorores tum a refugio, tum a
bono Pastore dictae, ab omnibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et
quod ad Missas attinet, ab omnibus [sacerdotibus saecularibus et regularibus
ad ecclesias in quibus festum agitur convenientibus servato tamen decreto
S. Rituum Congregationis num. 3862 Urbis et Orbis diei ix Decembris anni
MDCCCXCV. Demum facultatem impertimus, ut solemnia beatificationis venerabilis
Dei servi Ioannis Eudes supradictis in templis celebrentur ad normam
decreti seu instructionis S. Rituum Congregationis, die decimasexta
Decembris anno MCMII, de triduo intra annum a beatificatione solemniter
celebrando, quod quidem fieri praecipimus diebus, legitima auctoritate
intra annum item designandis, postquam eadem solemnia in basilica vaticana
fuerint celebrata. Non obstantibus constitutionibus et sanctionibus
apostolicis, ac decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque.
Volumus autem, ut harum litterarum exemplis, etiam impressis,
dummodo manu Secretarii praefatae Congregationis subscripta sint, et
sigillo Praefecti munita, eadem prorsus fides in disceptationibus etiam
iudicialibus adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significatione hisce litteris
ostensis, haberetur.
Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris, die xi Aprilis
MCMIX, Pontificatus Nostri anno sexto.
L. |¡g S. R. CARD. MERRY DEL VAL, a secretis Status.
IL
SUPPRIMITUR ABBATIA S. MAURI IN GALLIA ET ERIGITUR NOVA S. MAURITII IN DIOECESI
LUXEMBURGENSI, AD HANC OMNIBUS IURIBUS ET PRIVILEGIIS TRANSLATIS.
PIUS PP. x
Ad perpetuam rei memoriam. — Retulit Nobis dilectus filius Paulus
Renaudin, Ordinis S. Benedicti, Abbas S. Mauri in Gallia, se, quum e sua
abbatiali domo iniuria exactus sit, novum hunc monasterium, in locò
vulgo Olervaux, dioeceseos Luxemburgensis, sub titulo et patrocinio S. Mauritii,
condendum curare, ut sua monastica familia in aedibus regularibus,