AAS 1 (1909), p. 500

ximo periculo esse prospiceret, ut in profanum usum vel theatrum convertentur,
divino cultui servandam voluit, cum interventu ecclesiasticae
auctoritatis, et sub regimine clarissimi sacerdotis Placidi, qui munus gerendum
suscepit, praehabito etiam consilio ac beneplacito tum B. Francisci
Bianchi, e congregatione Clericorum regularium S. Pauli Barnabitarum,
tum P. Salvatoris Pignataro sui confessarii, postea Archiepiscopi S. Severinae.
Totus verbo Dei praedicando intentus caelestem doctrinam in
audientium mentes infundebat, eorumque corda ad timorem et amorem
Dei, necnon ad omnia pietatis christianae exercitia frequentanda mire
inflammabat. De Christo patiente ac de Virgine perdolente sermonem
habens, praesertim infra Dominicae Passionis hebdomadam ac diebus
bacchanalium in fletus gemitusque dissolvebatur. Neque solum verbis et
lacrimis, sed plerumque virgis ac loris, quibus corpus suum verberabat,
adstantes ad vitam poenitentem ac meliorem agendam movebat. Inter
beatos coelites S. Aloisium Gonzaga et S. Ianuarium Episcopum martyrem
peculiari devotione ac cultu prosequebatur. Insuper omni studio satagebat,
ut pueri et iuvenes, illius patrocinio et exemplo, integram piamque ducerent
vitam, et Neapolitani cives praecipuum suae urbis patronum solemni
ritu ac supplicatione colerent, eiusque sacras exuvias, prodigiosum sanguinem
atque argenteum simulacrum veluti pretiosum gratiarum thesaurum
sancte ac fidenter custodirent. Quod egit Servus Dei ad honorandam Immaculatam
B. Mariae V. Conceptionem, eo potissimum consilio, ut Neapolitanoruii)
mores emendaret et ad virtutem alliceret, haud facile verbis exprimi
potest. Praevium novendiale, pervigilium atque festum ipsius Virginis
Immaculatae missionis sacrae locum tenebant, atque innumeri fideles rite
expiati ad sacram synaxim accedebant. Neque umquam ab illorum civium
memoria excidet simulacrum Immaculatae Conceptionis super ara maiori
memoratae ecclesiae expositum, quod, adstante clero ac populo frequentissimo
atque utriusque Siciliae Rege cum familia, auctoritate et decreto
Rmi-Capituli vaticani, die xxx Decembris a. MDCCCXXVI, ab eiusdem Capituli
delegato, Cardinali Ruffo Scilla, aurea corona decoratum fuit. Neapolitanis
beatissimae Virgini constanter devote auspicatissima illa dies solemnitatis
et laetitiae praebuit etiam incrementum pietatis et cultus erga
dulcissimum immaculatae Conceptionis mysterium, dignaque laus tribuenda
est Placido, illius sacrae caeremoniae auctori praecipuo, atque Deiparae Virginis
Immaculatae amantissimo filio. Verum, dum piissimus rector, tertio
Ordini S. Dominici etiam adscriptus, studiose curabat, ut in suo templo
sacrae conciones ac functiones rite ac devote peragerentur, atque altaria,
supellectiles aliaque omnia munda et nitida forent, domum enim Dei et
locum orationis ac oblationis decet sanctitudo, lethali morbo corripitur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.