AAS 1 (1909), p. 501

Quo in dies ingravescente, Placidus se suosque filios spirituales ac patriam
Christo Deo et Virgini Matri Immaculatae ceterisque sanctis patronis enixe
commendat. Demum, Sacramentis Ecclesiae refectus ac meritis et virtutibus
dives, die xix Octobris, in festo Puritatis B. Mariae Virginis, anno MDCCCLI
in caelestem patriam evolavit. Exanime corpus in privato sacello S. Aloisii
per tres dies mansit expositum, continentibus omni ex ordine civibus et
Rege eiusque filiis atque etiam Infante Hispaniae cum familia tunc Neapoli
degente. Omnes certatim suam existimationem et venerationem in Dei
Famulum demonstrabant. Idem corpus in ecclesiam delatum solemnique
funere honoratum, prope altare Immaculatae Conceptionis humatum est.
.Obitum sacerdotis vere apostolici celebritas et fama sanctitatis subsequuta
est in dies magis clara ac diffusa etiam in exteras regiones. Hinc super ea
processus ordinarius informativus in ecclesiastica Curia Neapolitana confectus
est atque sacrae Rituum Congregationi iuxta morem exhibitus.
Peracta autem revisione scriptorum Servi Dei, quum nihil obstaret, quominus
ad ulteriora procedi posset, instante Rmo P. Mauro Maria Kaiser,
Ordinis Praedicatorum et huius causae postulatore, attentisque litteris
postulatoriis quorundam Emorum S. R. E. Cardinalium, plurium Rmorum
sacrorum Antistitum, necnon Capitulorum et Ordinum Religiosorum, Emus
et Rmus Dnus Cardinalis Vincentius Vannutelli, Episcopus Praenestinus,
eiusdem causae ponens seu relator, in ordinariis sacrorum Rituum Congregationis
comitiis subsignata die ad Vaticanum coadunatis, sequens
dubium discutiendum proposuit : an signanda sit commissio introductionis
causae in casu, et ad effectum de quo agitur? Et Emi ac Rmi Patres sacris
tuendis Ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito voce
et scripto R. P. D. Alexandro Verde sanctae fidei Promotore, omnibus diligenter
perpensis, rescribendum censuerunt: Affirmative, seu signandam
esse commissionem introductionis causae, si Sanctissimo placuerit. Die iv
Maii MDCCCCIX.

Quibus omnibus sanctissimo Domino nostro Pio Papae X per infrascriptum
Cardinalem sacrae Rituum Congregationis Praefectum relatis,
Sanctitas Sua rescriptum sacrae eiusdem Congregationis ratum habens,
propria manu signare dignata est commissionem introductionis causae
praefati venerabilis servi Dei Placidi Baccher, presbyteri saecularis e
tertio Ordine S. Dominici, rectoris veteris ecclesiae SSmo Nomini Iesu
dicatae in urbe Neapolitana, die xn, eisdem mense et anno.

Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.
L. ffi S.
f D. Panici, Archiep. Laodicen.-, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.