AAS 1 (1909), p. 612

dabat sermones secumque de divinis rebus loquebatur; vel, ex improviso
illis relictis, huc illuc gressu temere tendebat. Haec potissimum everiiebant,
si quando Christi e cruce pendentis oculis simulacrum obiectum
toleratorum, ad redimendos homines ab eo cruciatuum memoriam in animum
referebat.
Flagrantissima caritas nequibat in interiore animo contineri seseque
extrinsecus proripiebat, impetu eius vocis, oculis ardentibus in caelum
sublatis, corporis membris tum inquietis, tum vero immotis. Sacram Eucharistiam
cum ad aegrotantes vel in solemnibus supplicationibus prosequebatur,
consistebant homines mirantibusque oculis vultum eius intuebantur,
quem modo ex laboribus, ieiuniis, afflictationibus decolorem et exsanguem
conspexerant, tunc repente rubescentem atque flagrantem. Cum vero ad
altare litabat, tum hominem totum aestuantem videres et novam quamdam
formam induentem, tremulam audires vocem, adstantes cerneres, tali conspectu
permotos, ex eo oculos non deiicere: qui praestolabantur donec,
sacrificio absoluto, gratias Deo ageret, tum que venerabundi accedebant, ut
sancti viri manum oscularentur. At non modo in membra corporis caritatis
intestina flamma erumpebat et efíundebatur, sed in alios quoque propinquitate
aut contagione transfundebatur eosque occupabat atque invadebat.
Saepius aegrotantes homines experti sunt accedentes, ut ope eius
morbis liberarentur; quibus quum imponere! manus aut eos cruce signaret,
novo quodam aestu se pervadi sentiebant animamque praecludi vel
horrore membra concuti vel viribus defici et animo relinqui.
Namque Deo placuit, suo numine huius fidelis servi sanctimoniam
coram hominibus significare; eumque in hoc mundo ex iis gaudiis, quibus
caelites perimuntur, aliquid praegustare. Nocte feriae quintae maioris hebdomadis,
coram spina ex Domini nostri corona, cum sacerdotibus sodalibus
dum preces fundit, conspexit sanguinis guttam, e Redemptoris fronte,
in spinam manantem: quare, prae commotione animi, sibi temperare
nequivit quin, quod oculis videbat, voce denunciarci. Saepius autem, aut
in templo aut in cubiculo, precibus intentus, non animo modo, sed etiam
corpore e terra rapiebatur itaque suspensus solidas horas immobilis manebat.
Contigit id quoque in ea, quam narravimus, navigatione, qua Massilia
Barcinonem revectus est. Super stega enim cum ferventissime precaretur,
repente sursum elatus est: obstupuere nautae et remiges metuentesque
ne, procurrente navi, ille retro maneret ac deinceps in mare decideret, malos
atque antennas, ad arripieridum eum, conscenderunt: sed conati frustra
sunt eum assequi ; qui, cum postea leviter descendit, eidem ipsi loco, unde
erat sublatus, restitutus est.
Quanquam vero Deus, haec ostenta patrans, de sanctimonia viri cumu-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.