AAS 1 (1909), p. 735

IX. Ministri Generales tripliGis Minorum familiae pari sunt
potestate in Ordinem Tertium. Tertiarii propterea qui Minir
strq. -Generali unius familiae parent, iisdem privilegiis indülgentiisque
fruuntur, ac qui duobus aliis subiecti sunt. Nec
licebit qui Tertio Ordini adscripti sunt, eos Tertiarios vel ab
Unione Leoniana, vel, Conventuales, vel Capucemos appellare,
sed Tertiarios S. Francisci seu Franciscales, sine alio apposito
dici oportebit. .
X. Decora, quibus aliqua ex tribus Minorum familiis elucet
; praeconia, quibus ab Apostolica Sede ornatur; sancti
beati, venerabiles Viri .quibus Jllustratur, quamquam praecipue
illius familiae sunt, tamen iure fraternitatis ad ceteras quoque,
ut communia ornamenta, pertinent. Veteres vero Ordinis gloria.
e, a rebus gestis aut a sanctis viris profectae ante canonicam
divisionem, a Leone X factam ipsius Ordinis -, -nullius
ex tribus familiis habendae sunt praecipuae, sed omnium promiscuas.
:
j> v Ista Nos, quae vel declarando, Tel definiendo, vel praecipiendo
praescripsimus, plurimum posse ad copulandos omnium
inter se Franciscanum animos" arbitramur. Ceterum,«Qui pacem
« loquitur ih plebem suam et super sanctos suos, certam illam
^äVertehdae contentionis vim rationemque discipulis designa-1
kwixl monitis exemplisque suis eosdem adhortatus, ut, qui
«maior esset inter ipsos', fieret sicut minor, ac proinde esse còh-
« tenderent non praeeminentia et primatu, sed ministrandi ac
« subiaceridi humilitate praecessores. Haec autem documenta
« B. Franciscus Seraphici Ordinis conditor, et ipse mirabiliter
« arripnit et expressit, et custodiendae pacis firmamentum
« esse voluit alumnis suis » . Omnes igitur dicto audientes sint2
Patri legifero, sic praecipienti:«Non litigent, neque contendant
<< verbis, nec alios iudicent; sed sint mites, pacifici, modesti,
« mansuèta humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet » .3

1 Const. Ite et vos.
2 Benedict. XIII, Litt. Qui pacem.
3 Reg. Cap. III.
,. - : S. ; ¡, ; . :

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.