AAS 1 (1909), p. 736
Et« caveant ab omni superbia, vanagloria, invidia Qui
autem ad normam suarum Constitutionum in ipso cultu Domus
Dei et in perfunctione sacrorum atque in rerum humanarum
usu rigidam sequuntur paupertatem, ne despiciant ceteros;
de quibus Leo X:«Declaramus et decernimus, vos illorum tan-
« tum esse custodes et non possessores, et propterea, absque
« vestrae professionis macula aut violatione, cum deceat, iuxta
« celebritatem solemnitatum, et solemnioribus officiis et decen-
« tioribus paramentis divinam honorare Maiestatem, et ipsius
«cultum munificare, et aliis, quibus tam Ordo quam Fratres
« utuntur, communiter vel divisim, uti et potiri libere et licite
« posse » I Quod si inter Fratres Minores ullum legitimae
praestantiae discrimen agnosci debet, illud non in eo ponendum
est quod alius de alia familia sit, qua quidem re omnes eos
pares esse diximus; sed in hoc, quod alius alio melius et iudiciis
et dictis et factis caritatem fraternam erga sodales, ceterarum
praesertim familiarum, custodiat ; atque alius alio perfectius
Regulae Seraphicae, pro suae familiae Constitutionibus,
praescripta servet. Omnino qualis debeat esse Fratrum minorum
inter se consuetudo, intelligi ex his potest, quae de priscis
Francisci filiis habet Thomas a Celano : « O quanto caritatis
« ardore flagrabant novi Christi discipuli ! Quantus in eis piae
« societatis vigebat amor ! Cum enim alicubi pariter conve-
« nirent, vel in via, ut moris est, sibi invicem obviarent, ibi
« spiculum spiritalis resultabat amoris, super omnem amorem
«verae dilectionis seminarium spargens. Quid illud? Casti
« amplexus, suaves affectus, osculum sanctum, dulce collo-
« quium, risus modestus, aspectus iucundus, oculus simplex,
« animus supplex, lingua placabilis, responsio moliis, idem
« propositum, promptum obsequium et indefessa manus. Et
« quidem, cum cuncta terrena despicerent et se ipsos numquam
« amore privato diligerent, totius amoris affectum in commune
« refundentes, se ipsos dare in pretium satagebant, ut fraternae
1 Ibid. Cap. x.
2 Litt. Merentur, die 2 Ian. 1514.