AAS 1 (1909), p. 762

« maxime proprium, accommodare sapienter leges, quoad fieri potest, ad tem-
« pora, ad mores, et in praecipiendo exigendoque summa semper aequitate
« uti. Atque huiusmodi consuetudine charitatis siimi] et sapientiae efficitur,
«ut immutabilitatem doctrinae absolutam et sempiternam cum prudenti
« disciplinae varietate Ecclesia coniungat » *. Confecto igitur, quod dilectis
filiis mandavimus negotium, Nos et gaudemus Nobis et praeclaro. Capulatorum
Ordini gratulamur vehementer; praesertim quia hoc opere videmus
opportune cautum, ut Assisiensis Patriarchae spiritum Sodales integrum
custodiant, maximeque ad rigidam innocentiam, altas magnificasene vir«
tutes quibus ille ad miraculum eluxerat , animose ac severe imitandas2
excitentur: quae quidem huius Franciscani Instituti propria quaedam est
et peculiaris laus. Ita Fratres Capulatos non uno successionis iure legitimos
S. Francisci heredes et filios, veros Fratres Franciscales, proprii nominis
Fratres Minores dicimus et habemus et ab omnibus haberi volumus, quales
semper Romani Pontifices ipsos habuerunt. Neque enim quisquam in
dubium vocaverit, Capulatorum Familiam usque¿ab initio fuisse eti,esse
Fratrum Minorum Ordinem eodem prorsus iure ac geminas alias Franciscanum
Familias; ipsiusque caput, non secus ac ceteros Fratrum Minorum
summos antistites, vere dici "et esse generalem Ministrum, eumdemque] pro
suis fratribus successorem S. Francisci legitimum: quandoquidem constat,
huius Familiae propaginem cum stirpe Seraphici Patris aptam omni tempore
connexamque fuisse. Ergo, quod Urbanus VIII affirmavit, Minores
Capulatos ex vera et numquam intermissa S. Francisci linea originem
trahentes, semper sine aliqua interruptione Seraphicae Regulae continuasse
observantiam , hoc sane de iis praedicari hodieque debet. Quare legiti-3
mum eorum Instituti disciplinaeque ius libenter Nos agnoscimus et
ratum habemus. Optabile vero est, ut quam diximus esse propriam
ipsorum notam, imitationem scilicet severiorem quamdam Francisci Patris,
eam perpetuo incorruptam retineant: proptereaque perseverent, cum
summa ergo Apostolicam hancJSedem obedientia et fide, summum evangelicae
paupertatis [ac perfectionis cultum studiumque coniungere. Huc
admodum spectare constitutiones rite recognitas et emendatas Ordinis
cernimus: quarum quidem approbationem Nobismet ipsis reservavimus.
Itaque, nonnullis venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus in
consilium adhibitis, Nos, motu proprio, et certa scientia, de Apostolicae
potestatis plenitudine, harum vi litterarum, Fratrum Minorum S. Francisci

1 Constit. Misericors Dei Filius.
2 Constit. Felicitate quadam.
3 Litt. Salvatoris, 28 Iun. 1627.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.