AAS 1 (1909), p. 761
IV.
APPROBANTUR Et CONFIRMANTUR NOVAE CONSTITUTIONES ORDINIS FRATRUM MINORUM
S. FRANCISCI CAPUCCINORUM.
PIUS PP. x
Ad perpetuam rei memoriam. — Vicarium Pastoris aeterni munus,
divinae. Providentiae nutu, quamquam nullo Nostro merito, gerentes, probe
intelligimus Nostrum esse, cum dominicum gregem universum diligenter
veritatis gratiaeque nutrire pabulo, tum praecipuo fovere studio eam gregis
electam partem, quae in Religiosorum Ordinibus consistit. Iamvero, ut
decessoris Nostri Gregorii XVI verbis utamur, « ex multis religiosis Fami-
« Iiis, quae paterni Nostri animi merentur curam, inclytus profecto Fratrum
« Minorum S. Francisci Gapuccinorum Ordo postulat atque efflagitat, ut in
« illius commodum procurandum ac splendorem tuendum omnem Nostram
« operam conferamus ; ex quo quam plurimi semper prodiere viri, doctrina,
« religione, pietate, sanctitate, litteris vel maxime praestantes, et de catholica
« Ecclesia, deque hac Apostolica Sede ,tot sane nominibus optime meriti »
Equidem hunc Ordinem, ut alius Decessor illustris ait, « dum in minoribus
« essemus, ea qua par erat veneratione prosequebamur; in hac vero sacro-
« sancti Apostolatus specula constituti, maioribus apostolicae Nostrae chari-
« tatis benignitatisque testimoniis complecti gestimus, considerantes maxime,
« quanta et quam luculenta christianae pietatis et perfectionis exempla, cum
« sacrarum doctrinarum splendore atque aeterna animarum salute coniuncta,
« ab initio in catholica Ecclesia ita in dies proferant religiosissimi illius
« Ordinis alumni, ut nihil orthodoxos acatholicosque vicissim vehementius
« perstringat, et ad saniorem mentem reducat, quam celeberrimi Instituti
« inita cum austerioris vitae sanctimonia ratio, et christianarum virtutum
« semita, prius per eosdem alumnos quam diutissime trita, deinde aliis exem-
« pio et verbo indicata » . — Huius benevolentiae charitatisque Nostrae erga2
Franciscales Gapulatos profitendae datur nunc Nobis libentibus occasio, cum
constitutiones Ordinis, iussu Nostro in generalibus comitiis accurate recognitas,
easque novis Ecclesiae legibus institutisque atque his temporibus
congruenter emendatas, dilectus filius Pacificus a Seiano, Minister generalis,
Nobis exhibuit. Qua quidem in re id servari iussimus, quod Leo XIII'
fec. rec. edixerat : « Illud est munus pietatis huius maternae (Ecclesiae)
1 Litt. In sublimi, 16 Mart. 1838.
? Benedict. XIV, Litt. Inclytum, 2 Mart. 1743.