AAS 10 (1918), p. 182

dolens bonae mortis Patrona deligitur atque invocatur, id cum mirifice
doctrinae catholicae pioque Ecclesiae sensui respondet, tum spe innititur
recte feliciterque collocata. Enimvero tradunt communiter Ecclesiae
Doctores, B. Mariam Virginem, quae a vita Iesu Christi publica veluti
abesse visa est, si Ipsi mortem oppetenti et Cruci suffixo adfuit, non
sine divino consilio adfuisse. Scilicet ita cum Filio patiente et monente
passa est et paene commortua, sic materna in Filium iura pro hominum
salute abdicavit placandaeque Dei iustitiae, quantum ad se pertinebat,
Filium immolavit, ut dici merito queat, Ipsam cum Christo
humanum genus redemisse. Quod si hac plane de causa, quas e Redemptionis
thesauro gratias omne genus percipimus, eae ipsius Perdolentis
Virginis veluti e manibus ministrantur, nemo non videt, sanctum hominum
decessum ab Ea ipsa exspectandum esse, quandoquidem praecipuo
hoc dono Redemptionis opus in unoquoque homine efficienter perpetuumque
in modum completur. Liquet item, Virginem Perdolentem,
utpote quae, a Iesu Christo universorum hominum Mater constituta, eos
tamquam infinitae caritatis testamento sibi relictos acceperit officiumque
tuendae spiritualis eorum vitae materna benignitate expleat, facere non
posse quin carissimis ex adoptione filiis eo temporis momento studiosius
opituletur, quo de eorum salute ac sanctitate agitur in sempiternum
aevum confirmanda. Quare Ecclesia ipsa pluribus liturgicis precib
us a B. Maria Virgine efflagitat, ut hominibus instante morte conflictantibus
misericors adsit ; constantissima vero apud christifideles opinio
est, diuturno probata experimento, quotquot eadem Virgine utantur
Patrona, eos haud esse in aeternum perituros. Neque igitur mirari licet
si Sodalitati Nostrae Dominae a bona morte, quam memoravimus, iam
quingenta fidelium millia, ex utroque sexu atque ex omni ordine civium,
adscripti sunt, cum eadem tam opportuna temporibusque congruens
videatur; dolendum enim est, nimis multos hodie ex Ecclesiae filiis, ut
eos praetereamus qui fidem abiecerunt vel christiana prorsus neglegunt
officia, ita negotiis ac fluxis inanibusque mundi deliciis implicari, ut ex
saluberrima mortis cogitatione ne sollicitudinem quidem capiant aut
ab ea mentem animumque de industria avertere studeant. Eiusmodi
propterea Sodalitatem, quam iure dixeris bonae mortis apostolatum persequi,
non modo complures S. R. E. Cardinales et catholici orbis Episcopi
vehementer probarunt, sed etiam fel. rec. decessor Noster Pius X
singulari complexus est benevolentia atque ubere auxit gratiarum copia;
neque eam minoris, quam idem Pontifex habuerit, Nosmetipsi facimus,
neque minus largiter providentissimae eiusdem operae suffragari parati
animo sumus. Cuius quidem voluntatis Nostrae, paulo post quam Pon-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.