AAS 10 (1918), p. 183

tificatum, miserentis Dei consilio, suscepimus, Litteris ad dilectum filium
Moderatorem generalem Congregationis Sacerdotum a Sancta Maria
scriptis, luculentum edidimus testimonium, atque alterum aeque perspicuum
mox edituri sumus, bona certaque spe ducti, eosdem a Sancta
Maria Presbyteros, quibus bonae mortis apostolatus commissus auspicato
est, sic munere suo, tamquam peculiari ac proprio, perfuncturos esse
ut, Episcopis, curionibus et zelatoribus, quos vocant, ad rem adiuvantibus,
latius per universum terrarum orbem Sodalitatem provehant
et pretiosam in conspectu Domini mortem fidelibus quam plurimis
ab Augusta Patrona impetrent. Cum igitur dilectus filius Henricus
Rondet, eiusdem Congregationis Procurator generalis, supplices Nobis
adhibuerit preces, ut indulgentiis a proximo Decessore Nostro Sodalitati
Nostrae Dominae a bona morte concessis nonnullas alias adiicere
de Apostolica benignitate vellemus, piis eiusmodi votis, pro Nostra in
Virginem Perdolentem pietate propensoque in opus tam frugiferum
studio, obsecundandum censuimus. Itaque de omnipotentis Dei misericordia
ac Bb. Petri et Pauli Apostolorum Eius auctoritate confisi,
audito dilecto Filio Nostro Cardinali Poenitentiario Maiore, omnibus ac
singulis fidelibus eidem Sodalitati Nostrae Dominae a bona morte tam
adscriptis quam in posterum adscribendis, qui, rite confessi ac sacra
Synaxi refecti, diebus festis Nostrae Dominae ab agonizantibus, idest die
xi mensis maii, Apparitionis S. Michaelis Archangeli, i. e. die VIII eiusdem
mensis, Dedicationis S. Michaelis Archangeli, i. e. die xxix mensis septembris,
a meridie diei praecedentis ad mediam usque noctem eorumdem
dierum festorum, quamlibet ecclesiam vel quodvis publicum oratorium
visitaverint, ibique pro christianorum principum concordia, haeresum
exstirpatione, peccatorum conversione ac Sanctae Matris Ecclesiae exaltatione
pias ad Deum preces effuderint, quo die postremum ex praescriptis
opus expleverint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam
ac remissionem in Domino concedimus. Quodsi iidem sodales
confiteri ac caelestibus recreari dapibus nequiverint, iis, loco plenariae,
indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum, modo, ut
supra, quodlibet templum vel publicum oratorium per eos dies visitent
atque -ad Summi Pontificis mentem preces fundant, misericorditer in
Domino largimur. Praeterea, eadem auctoritate Nostra, omnibus ac
singulis fidelibus, quamquam Sodalitati non adscriptis, in unaquaque
e septem continuis feriis sextis utrumque diem festum Virginis Perdolentis
proxime antecedentibus, si confessi ac sacra Synaxi refecti, septies
Pater, Ave, Gloria recitaverint, plenariam; quoties novendialem piam
exercitationem expleverint, in qua, ad exposcendam sancti decessus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.