AAS 10 (1918), p. 290

SÁCEA CONGREGATIO DE EELIGIOSIS

DE REGULIS ET CONSTITUTIONIBUS RELIGIOSORUM AD NORMAM CANONIS 489

CODICIS IURIS CANONICI REFORMANDIS.

Ad normam Canonis 489 Codicis Iuris Canonici « Regulae et parti-
« culares Constitutiones singularum religionum, canonibus Codicis non
« contrariae, vim suam servant; quae vero eisdem opponuntur, abro-
« gatae sunt », ac proinde earum textus emendandus erit. Ne autem'in
re tanti momenti aliquod inconveniens oriatur, Sacra Congregatio Sodalium
Religiosorum negotiis praeposita praescribit emendationes textus
Regularum et Constitutionum suo esse subiiciendas examini. Hoc omnes
et singulae iuris pontificii Religiones, itemque quaevis Societates sine\
votis publicis, sive virorum sive mulierum, in communi viventium,/7
opportune peragent cum relationem de statu religionis ad Sanctam
Sedem transmittent iuxta praescriptum canonis 510. Quapropter interest
ut omnes Religiones una cum praedicta relatione quaedam suarum
Regularum Constitutionumve exemplaria ad Hanc Sacram Congregationem
mittant.
Sacra insuper Congregatio hortatur enixeque rogat Revmos Ordinarios
locorum in quibus alicuius Religionis Moderatores supremi et
Congregationum mulierum supremae Antistitae commorantur, ut quamprimum
de his omnibus illos certiores faciant.
Romae, ex Secretaria S. Congregationis, die 26 iunii 1918.

I. CARD. TONTI, Praefectus.

f Adulphus, Ep. Canopitan., Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.