AAS 10 (1918), p. 81
Num.
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA BENEDICTI PP, XV
APOSTOLICAE SUB PLUMBO LITTERAE
DE DIOECESIS LEÍRIENSIS RESTITUTIONE
BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Quo vehementius Apostolica Sedes doluit, cum rerum circumstantiae,
die trigesima septembris anni Domini millesimi octingentesimi octogesimi
primi, eam ad supprimendam induxerunt Leiriensem dioecesim,
in Lusitania, quam Paulus Papa Tertius, die vigesima secunda maii
anni Domini millesimi quinquagesimi quadragesimi quinti erexerat; eo
vel maius nunc gaudet, quod temporum adiuncta antiquam illam Cathedralem
Ecclesiam in pristinum restituere sinant.
Suffragantibus igitur antiquae illius dioeceseos fidelibus, Nos, Praedecessorum
Nostrorum vestigiis inhaerentes, attentaque meditatione
cogitantes quantum hoc fidei incremento ac evangelicae veritati proficeret,
laeto animo vota ipsorum accepimus.
Spiritualibus enim populorum necessitatibus, ex re et tempore, uberius
consulere, semper Romanorum Pontificum fuit, divino illis collato
munere suadente. Auditis itaque Reverendissimus Lusitaniae Ordinariis,
in primis hodierno Lisbonensi Patriarcha, dilecto filio Nostro Antonio
S. R. E. tituli Ss. Marcellini et Petri presbytero Cardinali Mendes Bello,
et hodierno Episcopo Conimbricensi, venerabili fratre Aloisio Coelho