AAS 11 (1919), p. 140
species. Tunc et in posterum ampla palaestra apostolicis eius laboribus
patuit in Oratoriis quae, de Episcopi Ordinarii assensu et licentia, variis
in locis, Ludovico auctore vel fautore aut praeside, in bonum spirituale
ac temporale iuventutis, praesertim ex plebe, instituta fuerunt. Praeter
Oratorium in oppido Alfianello, ubi rusticationis causa et vacationis
tempore una cum parentibus se conferebat Dei Famulus, memoranda
sunt alia praecipua Oratoria a Sanctis nuncupata, nempe a S. Laurentio,
a S. Euphemia, a S. Aloisio, a S. Thoma Apostolo et a S. Ursula,
cuius Oratorii sedes dein translata fuit in S. Mariam a Passione, empto
aedificio ab ipso munifico Episcopo Gabrio M. Nava, qui etiam Ludovicum
in suum elegit secretarium, quo munere Dei Famulus singulari
sedulitate ac prudentia functus est. Decennio elapso ab eius sacerdotali
ordinatione, ob praeclara merita, canonicus cathedralis Ecclesiae Brixiensis
electus ac nominatus, diligenter ac devote choro sacrisque officiis
ac mysteriis interfuit. Munus insimul rectoris ecclesiae S. ßarnabae,
die I iulii 1818, eidem demandatum fuit ab Episcopo Brixiensi, annuentea
et consentiente municipio. Dum vero in hac ecclesia sacras functiones
cum solemnitate populique frequentia peragendas curabat, in continenti
aedificio pueris derelictis et orphanis domum refugii et scholam artium
et opificum aperuit, ut cum religione aliquam etiam artem addiscerent
sibi victum comp'arando idoneam. Quod opus brevi, una cum ipso aedificio,
ita amplificatum est, ut anno 1836 orphanos quoque a grassante
lue relictos et anno 1840 surdomutos pueros et adolescentes pro apposita
instructione et in separata aede admittere potuerit. Quo tamen
Institutum cum suis variis operibus firmius et diuturnius consolidantur,
idem Dei Servus, in illa regione primus vel inter primos, annuente
et plaudente Brixiensi Episcopo et Summo Pontifice Gregorio XVI benedicente
et laudante, divina opitulante gratia, instituit Familiam religiosam
e sacerdotibus et laicis selectam, qui, paupertatis, castitatis et obedientiae
votis simplicibus adstricti, ad commune bonum, diversimode
intenti, operam suam conferrent. Illi enim sacerdotes praecipue Instituti
eiusque operum directionem tenerent etiam in spiritualibus; ceteri potius
in opificiis adiaborarent praepositi aut artium magistri. Superatis variis
diuturnisque difficultatibus, tandem, anno 1847, ab auctoritate ecclesiastica
et regia haec sodalitas, cui nomen « Congregatio Filiorum Mariae
Immaculatae » approbata fuit. Tunc Dei Servus beneficium canonicale
solemniter dimisit, cunctasque suas opes iuridico instrumento novae
sodalitati donavit. Mox regularem induit vestem et professionem religiosam
emisit; quod et primi sodales fecerunt in ipsius manibus vota
simplicia nuncupantes. Clarissimus Cardinalis Mai, die 21 ianuarii 1848,