AAS 11 (1919), p. 190
IV
PRAEFATTONES IN MISSALI ROMANO INSERENDAE
I
PRAEFATIO IN MISSIS DEFUNCTORUM
Per omnia saecula saeculorum.
RJ\ Amen.
f. Dominus vobiscum.
RJ\ Et cum spiritu tuo.
f. Sursum corda.
RJ\ Habemus ad Dominum.
•f. Gratias agamus Domino Deo nostro.
RJ. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper
et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus,
per Christum Dominum nostrum. In quo nobis spes beatae resurrectionis
effulsit : ut quos contristai certa monendi conditio, eosdem consoletur
futurae immortalitatis promissio. Tuis enim fidelibus, Domine,
vita mutatur, non tollitur: et dissoluta terrestris huius incolatus domo,
aeterna in caelis habitatio comparatur. Et ideo cum Angelis et Archangelis,
cum Thronis et Dominationibus, cumque omni militia caelestis
exercitus, hymnum gloriae tuae canimus, sine fine dicentes.
URBIS ET ORBIS
Sanctissimus Dominus Noster Benedictus Papa XV, ex Sacrorum
Rituum Congregationis consulto, suprascriptam Praefationem propriam,
in Missis Defunctorum ubique locorum in posterum recitandam, approbavit,
atque in futuris Missalis Romani editionibus rite inserendam iussit.
Die 9 aprilis 1919.
£g A. CARD. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. B. G. Praefectus.
Alexander Verde, Secretarius.