AAS 11 (1919), p. 251

COETUS S. R. E. CARDINALIUM
A SUMMO PONTIFICE PECULIARITER DESIGNATUS

DUBIA CIRCA COMPETENTIAM SS. CC. CONCILII ET DE RELIGIOSIS IN QUIBUS-

DAM NEGOTIIS RELIGIOSORUM.

In peculiari coetu Emorum Patrum iuxta canonem 245 Cod. Iuris
Canonici a Beatissimo Patre designatorum, propositis dubiis:

1. Utrum omnes quaestiones, seu instantiae, quae attingunt aliquod
ius, aut commodum (seu interesse) alicuius familiae religiosae, aut sodalium
religiosorum, spectent privative ad S. C. de Religiosis.
% Utrum concedere, servatis consuetis normis, sanationes et condonationes
quoad praeteritum, et reductiones quoad futurum relate ad
capellanias et alia legata, quae, licet concredita non sint Ordini aut familiae
religiosae, qua talis, erecta tamen aut translata reperiuntur in ecclesiis
religiosorum, spectet ad S. C. Concilii, an potius ad S. C de Religiosis.
3. Cuinam Congregationi competentia tribuenda sit quoad dispensationem
ad Ordines sacros recipiendos a Religiosis sive ex defectu
aetatis sive ab irregularitate, sive quoad alias conditiones quae ad conferendos
Ordines requiruntur, sive quod ad studia pertinet quae sacris
ordinationibus sunt praemittenda.
4. Cuinam Congregationi competentia tribuenda sit quoad religiosos
dispensandus, qui propter morbum vel alia de causa a Missae celebratione
physice vel moraliter impediuntur, veluti si pedibus consistere non
valeant.
Emi Patres Cardinales, quibus a SSmo D. N. Benedicto PP. XV
resolutio commissa fuit, respondendum censuerunt:
Ad 1. Affirmative: in sensu tamen canonis 251 Codicis Iuris Canonici.
Ad 2. Privative ad S. C. de Religiosis, quoadusque legatorum administratio
et adimplementum concredita sint Religiosis.
Ad 3. Ad S. C. de Religiosis.
Ad 4. Ad S. C. de Religiosis.
Quae omnia SSmus D. N. rata habuit et confirmavit.
Romae, die 24 martii 1919.

£g C. CARD. D E LAI, Episc. Sabinen,, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.