AAS 11 (1919), p. 440
Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale
EPISTOLA APOSTOLICA
AD PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ORBIS CATHOLICI :
DE FIDE CATHOLICA PER ORBEM TERRARUM PROPAGANDA.
BENEDICTUS PP. XV
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Maximum illud sanctissimumque munus quod, suo iam
instante ad Patrem reditu, Dominus Noster Iesus Christus
discipulis demandavit, cum dixit: Euntes in mundum universum
ppmdâcate evangelium omni creaturae, 1 non erat sane
Apostolorum vita terminandum, sed apud eorum successores
perpetuandum usque ad consummationem saeculi, quoad scilicet
futuri essent in terra homines, quos veritas liberare! Ex quo
igitur illi profecti praedicaverunt ubique verbum Dei, ita qui-2
dem ut in omnem terram exierit sonus eorum: et in fines orbis
terrae verba eorum; divini mandati memor, Ecclesia nunquam,3
labentibus saeculis, cessavit adhuc traditae divinitus doctrinae
partaeque humano generi per Christum salutis aeternae nuntios
et administros in omnes partes mittere. Illo ipso enim trium
saeculorum spatio, quo ad Ecclesiam recens natam opprimendam,
alia ex alia, excitata ab inferis persecutio desaeviit, cum
omnia Christianorum sanguine redundarent, vox tamen Evangelii
praeconum late Romani imperii fines pervagata est. Postquam
vero pax et libertas publice est Ecclesiae data, multo
maiores in apostolatu progressus toto orbe fecit : quo in genere
praeclari vitae sanctimonia viri utilissime elaborarunt. Ex his
Gregorius Illuminator Armeniam christiano nomini adiungit,
Styriam Victorinus, Aethiopiam Frumentius; tum parit Hiber-
1 MARC, XVI, 15.
* Ibid., 20.
* Ps. XVIII, 5.