AAS 11 (1919), p. 73

Eiusmodi igitur difficultatibus ut efficaciter obveniatur, Episcopis
per Italiam auditis habitoque suffragio Emorum Patrum S. Congregationi
Consistoriali praepositorum, Benedictus Papa XV sequentia decernenda
constituit:
I. Incolumi Conciliorum provincialium lege pro provinciis Veneta,
Mediolanensi, Vercellensi, Taurinensi ac Ianuensi; itemque sartis iuribus
metropoliticis Romani Pontificis in Romana provincia secundum sacros
canones; in ceteris Italiae regionibus, provincialium Conciliorum loco,
ex praescripto can. 283 Codicis quovis vicennio celebrandorum, habebuntur
vicesimo pariter quoque anno Concilia plenaria per regiones
ad normam cann. 281, 282, 287 et seqq. iuxta praesentis decreti praescriptiones.

II. Regiones in quibus, Conciliorum provincialium loco, Concilia
plenaria regionalia habenda erunt sequentia sunt, quarum nomina, ad
clariorem indicationem, vulgari sermone efferuntur: Emilia, Romagna,
Toscana, Umbria, Marche, Abruzzi e Molise, Beneventano, Campania,
Salernitano, Basilicata, Puglie, Calabria, Sicilia, Sardegna; quae vero
Dioeceses censendae sint ad singulas hasce regiones pro Conciliorum
celebratione pertinere, peculiari decreto definietur.
III. Pro dioecesibus Latii (prout hoc nomen nunc temporis audit)
peculiares dispositiones Sanctitas Sua sibi impertiendas reservat.
IV. In Episcoporum coetibus, vulgo Conferenze, qui ad normam
can. 292 Codicis, quovis quinquennio cogendi sunt, quique iam in Italia
per regiones habentur, is qui praeerit prima sequenti vice, sicque pariter
in ceteris sequuturis conventibus antequam vicennium impleatur pro
regionali comitio constitutum, Patribus discutiendum proponet quando
debeat et possit primum plenarium regionale Concilium celebrari; tum
vero, ad praescriptum can. 281, Summum Pontificem postulabit ut Sanctitati
Suae designare placeat legatum suum ad Concilium convocandum
eique praesidendum.
V. Omnia vero quae, pro celebratione Conciliorum plenariorum
regionalium, superius statuta sunt, nullimode detrahunt neve detrahere
censeantur praescripto can. 285 circa appellationes a sententiis I instantiae
ad tribunal II instantiae. Permittitur tamen Episcopis, qui Sedi
Apostolicae sint immediate subiecti, ut pro appellationibus sibi deligant
Archiepiscopum viciniorem etsi provincia propria carentem, itemque
his Archiepiscopis ut designent pro appellationibus Ordinarium viciniorem,
quem opportunius eligendum censuerint.
Vi. Qua in re, cum a plerisque Romanae provinciae Episcopis expetitum
fuerit ut speciale tribunal II instantiae Romae pro suis dioece-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.