AAS 11 (1919), p. 72

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

Ernestus Buonaiuti, decreto S. Officii diei ¥1 novembris 1918, quo
opuscula ab eo conscripta, quibus titulus: La genesi della dottrina
agostiniana intorno al peccato originale et S. Agostino, proscripta et in
Indicem librorum prohibitorum inserta sunt, se subiecit et opuscula
reprobavit.
Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, die 10 februarii 1919.

A. Castellano, S. R. ei U. S. Notarius.

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

I

DECRETUM

PRO CELEBRATIONE CONCILIORUM ET APPELLATIONIBUS IN REGIONIBUS ITALIAE

Conciliorum provincialium celebrationi in plerisque Italiae regionibus
haud leves obesse difficultates a multis sacrorum Antistitibus
notatum est: etenim, aetatum decursu tum ethnographicis rationibus
tum etiam politicis perturbationibus, ecclesiasticae circumscriptiones
dioecesum ac provinciarum funditus immutatae fuerunt; unde factum
quod ex metropolibus non paucis aliae suffraganeis sedibus sunt
orbatae, aliae unam vel alteram retinuerunt.
Ex his autem pronum est intelligere, praedictos Episcoporum conventus
in memoratis locis non illud obtinere posse momentum eamque
solemnitatem, quae • illos decerent, quaeque Ecclesia habere desiderat, ut
plurium Antistitum, in Dei nomine congregatorum, consiliis et auctoritate
ea constituantur, quae Dei ipsius gloriae et fidelium bono utiliora
sint atque ad usum aptiora.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.