AAS 12 (1920), p. 124

natus et errorum tenebris, iuxta sectam Kevat, ad quam pertinebat,,
obscuratus, tamen, timens Deum, operibus et precibus Eum sibi propitium
reddere satagebat. Anceps dubiisque agitatus circa suae vitae
statum et religionem, magis incensus erat ad veritatem inquirendam et
iustitiam sectandam. In quo discrimine versatus, omne studium adhibuit
ad assequenduum quod optabat et, factus iam adultus, unam Christi
Fidem se profiteri ostendens, monasterium satis illustre ingressus est
et inter monachos adscitus. Quo suis autem verae doctrinae inquirendae
satisfaceret votis, sodalium et superiorum consilio adhaerens, celebre
monasterium Débré-Motsa adivit, ea spe suffultus, ut ex veterum librorum
lectione et monachorum conversatione et doctrina instrueretur.
Verum nec studiis nec exspectationi respondit optatus exitus. Neque
melior exstitit scholasticus fructus sub duobus monachis doctisque magistris
Haléka Oueidé Sellasié atque Azadi Lamieh, degentibus in urbe
Gondar, ad quam ipse, eadem spe fretus, migraverat. Itaque, de monasterio
in monasterium, de magistris in magistros transiens, suas anxietates et
dubia nec enodare nec deponere poterat. Interim Michaelem, eruditione
et virtute praeditum, plures adolescentuli existimabant et, annuentibus
parentibus, ad illum confluebant, ut Fide, litteris bonisque moribus
imbuerentur. Ex discipulis habuit sibi carissimum ipsius regis filium
Ioannem, eosque omnes affectu et labore docuit et erudivit in illustri
monasterio Goundé-Goundé, quo ad finem sibi propositum consequendum
se receperat. Contigit autem quod Oubié rex, Tigrensi regione
potitus, unam eamdemque volens suis subditis esse fidem et religionem,
e medio sublata sectarum varietate, ad hoc opus suscipiendum et absolvendum
legatos constituit, inter quos ipse Michael, prudentia et zelo
pollens, electus fuit. Paulo post ad aethiopum littora appulit Ven. Dei
Famulus Iustinus de Iacobis, e Congregatione missionariorum sancti Vincentii
a Paulo, qui, verbo et exemplo, illas regiones quaquaversus perlustrabat
ad catholicam religionem propagandam. Hic sacerdos europaeus
a rege legatis praepositus, officium accepit sub conditionibus,
nempe, post expletam legationem, cum ipsis legatis Romam adeundi;
et catholici nominis communitatem et templum in illo regno constituendi.
Voti compos factus, una cum sociis in Aegyptum profectus est
Iustinus, qui, in ipso itinere, novit Michaelem esse veritatis cupidum
et bene dispositum ad veram Fidem rectamque disciplinam a novo
praeceptore percipiendam : de quo idem Michael amicis dixerat : « Euro-
« paeum virum agnovi, qui bonam religionem docet; huic attente exau-
« diam ». Legati quum pervenissent ad Petrum, Coptorum Patriarcham
schismaticum, suam ibi missionem diligenter expleverunt. Mox, Iustino

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.