AAS 12 (1920), p. 268
MOHILOVIENSIS
DIVISIONIS ET ERECTIONIS NOVI VICARIATUS APOSTOLICI « DE FINLANDIA »
BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Inter alias supremi Pastoris sollicitudines, ea semper fuit, ut dioeceses
nimis amplae pro aptiori animarum cura et administratione dividerentur,
praesertim quum vel ipsa temporum locorumve adiuncta id suadere,
aut postulare viderentur.
Quum vero ad consulendum utiliori ecclesiastico regimini Finlandiae
regionis, quae usque nunc ad Archidioecesim Mohiloviensem pertinuit,
expediat maxime, et tempora modo permittant, ut haec regio a praedicta
Archidioecesi seiungatur ; Nos, omnibus mature perpensis, habitis
secundis suffragiis venerabilium fratrum Achillis Ratti, archiepiscopi
titularis Naupactensis, Nuncii Apostolici in Polonia, atque hodierni
Metropolitae Mohiloviensis, nec non de consulto Sacrae Congregationis
Consistorialis, memoratum territorium Finlandicum per praesentes litteras
ab archidioecesi Mohiloviensi Apostolica auctoritate separamus
et in novum distinctum Vicariatum Apostolicum erigimus, de Finlandia
nuncupandum, qui Sacrae Congregationi de Propaganda Fide plane
subiicietur.
Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex
eo quod quilibet quorum interest, vel sua interesse praesumant, auditi
non fuerint, ac praemissis non consenserint, etiam si expressa, specifica
et individua mentione digni sint, nullo umquam tempore de subreptionis
aut obreptionis, vel nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in
controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere; et si secus super
his a quocumque, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus.