AAS 12 (1920), p. 371
perculsus, spiritum Deo reddidit in loco Valsalice, apud Taurinensem
urbem, in aetate viginti septem annorum. « Consummatus in brevi,
explevit tempora multa hic noster Aloisius », haec erat vox moerentium
sodalium. Post funus in ecclesia, praesente cadavere, rite peractum, exuviae
Servi Dei, ex parentum voluntate, recedentium a desiderio defuncti,
qui sepeliri inter sodales petierat, ad nativum oppidum translatae sunt,
ubi, iterato funere, in speciali familiae sepulcreto conditae, in pace
quiescunt. Interim sanctitatis fama, quam Servus Dei adhuc vivens
adeptus fuerat, post obitum magis clara, diffusa et perseverans, viam
aperuit, ut super ea Processus Informativus Novariensis et alter Rogatorialis
Taurinensis, auctoritate ordinaria, institueretur. Quibus absolutis
et ad Sacram Rituum Congregationem transmissis riteque apertis, servato
iuris ordine, scriptis etiam Servi Dei revisis, quum nihil obstet
quominus ad ulteriora procedi queat, instante Rmo D. Dante Munerati,
Piae Societatis Salesianae postulatore generali, communia vota ac preces
Sacrorum Antistitum aliorumque virorum ecclesiastica vel civili dignitate
praestantium, ac praesertim ipsius universae Societatis et Instituti
Sororum filiarum Mariae Auxiliatricis depromente, Emus et Rmus Dnus
Cardinalis Vincentius Vannutelli, Episcopus Ostien. et Praenestinus,
Sacri Collegii Decanus et huius Causae Ponens ac Relator, in ordinariis
Sacrorum Rituum Congregationis comitiis subsignata die ad
Vaticanas aedes coadunatis, sequens dubium discutiendum proposuit:
An signanda sit Commissio introductionis Causae, in casu et ad effectum
de quo agitur?
Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, post relationem
ipsius Emi Cardinalis Ponentis, audito etiam R. P. D. Angelo
Mariani, Fidei Promotore Generali, omnibus perpensis, rescribendum
censuerunt : Affirmative, seu signandam esse Commissionem introductionis
Causae, si Sanctissimo placuerit. Die 27 iunii 1920.
Facta postmodum de his Sanctissimo Domino Nostro Benedicto
Papae XV per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi
Praefectum relatione, Sanctitas Sua Rescriptum eiusdem Sacri Consilii
ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem introductionis
Causae Servi Dei Andreae Beltrami, sacerdotis Piae Societatis
Salesianae. Die 28, eisdem mense et anno.
>$i A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. B. C. Praefectus.
L. © S.
Alexander Verde, Secretarius.