AAS 12 (1920), p. 387

ampliores \ Qua in re quantum desudaverit, haud semel ipse
describit: « Miro discendi ferebar. ardore, nec iuxta quorumdam
praesumptionem ipse me docui. Apollinarium Laodicenum
audivi Antiochiae frequenter et colui, et cum me in sanctis
Scripturis erudiret, nunquam illius contentiosum super sensu
dogma suscepi » . Inde in regionem Chalcidis desertam Syriae2
orientalis regressus, ut verbi divini sensum perfectius assequeretur,
simulque ut aetatis aestum studiorum assiduitate coerceret,
cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, in disciplinam se tradidit,
ut hebraijcum et chaldaicum quoque sermonem ediseeret.
(( Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis,
quoties desperaverim quotiesque cessaverim et contentione discendi
rursus inceperim, testis est conscientia tam mea, qui passus
sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias ago
Domino, quod de amaro semine litterarum dulces fructus capio ».3
Cum autem ab haereticorum turbis ne in ea quidem solitudine
quiescere sibi liceret, Constantinopolim se contulit, ubi Sanctum
Gregorium Theologum illius Sedis Antistitem, qui summa doctrinae
laude ac gloria floreret, ad sacrarum Litterarum interpretationem,
fere triennium, ducem ac magistrum adhibuit; quo
tempore Origenis in prophetas Homilias et Eusebii Chronicon
latine reddidit, et Isaiae de Seraphim visionem edisseruit. Eomam
autem ob rei christianae necessitates cum revertisset, a
Damaso Pontifice familiariter exceptus, et in gerendis Ecclesiae
negotiis est adhibitus . Quibus etsi summopere distinebatur,4
nullo tamen pacto cum divinos pervolutare Libros codicesque5
exscribere et inter se comparare , tum quaestiones sibi propo-6
sitas dirimere et discipulos ex utroque sexu ad Bibliorum cognitionem
informare desiit ; laboriosissima!» vero provinciam sibi7

1 Ep. 22, 30, 1.
2 Ep. 84, 3, .1.
3 Ep. 123, 12.
* Ep. 123, 9 al. 10; Ep. 127, 7, 1
5 Ep. 127, 7, 1 s.
6 Ep. m, 1; Ep. 32, 1.
7 Ep. 4 5 , 2; 126, 3; 127, 7. •

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.