AAS 12 (1920), p. 388

a Pontifice mandatam latinae Novi Testamenti versionis emendandae,
tam acri subtilique iudicio est exsecutus, ut recentiores
ipsi huius disciplinae existimatores Hieronymianum opus cotidie
magis admirentur plurisque faciant. Sed, quoniam ad sancta
Palaestinae loca omni cogitatione desiderioque 'ferebatur,
Damaso vita functo, Hieronymus Bethlehem concessit, ubi, coenobio
apud Christi cunabula condito, totum Deo se devovit et,
quantum ab orando superesset temporis, id omne in Bibliis ediscendis
docendisque insumpsit. Nam, ut iterum de se ipse testatur,
« iam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam
discipulum decebat; perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum.
In multis ei gratias ago. Quod nescivi, didici; quod sciebam,
illo diversum docente non perdidi. Putabant me homines
finem fecisse discendi; rursum Ierosolymae et Bethlehem quo
labore, quo pretio Baraninam nocturnum habui praeceptorem!
Timebat enim Iudaeos et mihi alterum exhibebat Nicodemum
» \ Neque vero in horum aliorumque doctorum institutione
praeceptisque acquievit, sed praeterea subsidia omne genus
adhibuit ad proficiendum utilia; praeterquam enim quod
inde ab initio codices commentariosque Bibliorum optimos sibi
comparaverat, libros quoque synagogarum et volumina bibliothecae
Caesareénsis ab Origene et Eusebio collectae evolvit, ut,
comparatione eorum codicum cum suis instituta, germanam
textus biblici formam verumque sensum erueret. Quem ut plenius
assequeretur, Palaestinam, qua late patet, peragravit* cum
id sibi haberet persuasissimum quod ad Domnionem et Kogatianum
scribebat: « Sanctam Scripturam lucidius intuebitur,
qui Iudaeam oculis contemplatus est et antiquarum urbium memorias
locorumque vel eadem vocabula vel mutata cognoverit.
Unde et nobis curae fuit, cum eruditissimis Hebraeorum hunc
laborem subire, ut circumiremus provinciam quam universae
Christi ecclesiae sonant » . Hieronymus igitur suavissimo illo2

1 Ep. 84, 3, 1 s.
2 Ad Domnionem et Rogationum in 1 Paral. Praef.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.