AAS 12 (1920), p. 393

Gelsi, Porphyrii, Iuliani » \ - In quo quidem cum Augustino
plane consentit, qui, ad ipsum Hieronymum scribens, se solis
libris sacris hunc timorem honoremque ait deferre, ut nullum
eorum auctorem scribendo /errasse aliquid, firmissime credat,
ideoque, si quid in eis offendat litteris, quod videatur contrarium
veritati, non id opinari, sed vel mendosum esse codicem
vel interpretem errasse vel seipsum minime intellexisse; quibus
haec subiicit : « Nec te, mi frater, sentire aliud existimo :
prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle tamquam
prophetarum et Apostolorum, de quorum scriptis quod
omni errore careant, dubitare nefarium est » . Hac igitur Hiero-2
nymi doctrina egregie confirmantur atque illustrantur ea quibus
fel. rec. decessor Noster Leo XIII antiquam et constantem Ecclesiae
fidem sollemniter declaravit de absoluta Scripturarum
a quibusvis erroribus immunitate : « Tantum abest ut divinae
inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non
modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat
et respuat, quam necessarium est, Deum, summam veritatem
nullius omnino erroris auctorem esse ». Atque allatis definitionibus
Conciliorum Fiorentini et Tridentini in synodo Vaticana
confirmatis, haec praeterea habet: « Quare nihil admodum refert,
Spiritum Sanctum assumpisse homines tamquam instrumenta
ad scribendum, quasi non quidem primario auctori, sed
scriptoribus inspiratio quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supernaturali
ipse virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit,
ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola quae ipse haberet,
et recte mente conciperent, et fideliter conscribere vellent, et
apte infallibili veritate exprimerent : secus non ipse esset auctor
sacrae Scripturae universae » . Quae decessoris Nostri verba3
quamquam nullum relinquunt ambigendi vel tergiversandi locum,
dolendum tamen est, Venerabiles Fratres, non modo ex iis

Í Ep. 57, 9, 1.
8 S. Aug. ad S. Hieron., inter epist, S. Hier. 116, 8.
3 Litt. Enc. Providentissimus Deus.,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.