AAS 12 (1920), p. 394

qui foris sunt, sed etiam e catholicae Ecclesiae filiis, immo vero,
quod animum Nostrum vehementius excruciat, ex ipsis clericis
sacrarumque disciplinarum magistris non defuisse qui, iudicio
suo superbe subnixi, Ecclesiae magisterium in hoc capite vel
aperte reiecerint vel occulte oppugnarmi Equidem illorum comprobamus
consilium, qui ut semet ipsos aliosque ex difficultatibus
sacri codicis expédiant, ad eas diluendas, omnibus studiorum
et artis criticae freti subsidiis, novas vias atque rationes
inquirunt ; at misere a proposito aberrabunt, si decessoris Nostri
praescripta neglexerint et certos fines terminosque a Patribus
constitutos praeterierint. Quibus sane praeceptis et finibus nequaquam
recentiorum illorum continetur opinio, qui, inducto
inter elementum Scripturae primarium seu religiosum et secundarium
seu profanum discrimine, inspirationem quidem ipsam
ad omnes sententias, immo etiam ad singula Bibliorum verba
pertinere volunt, sed eius effectus, atque in primis erroris
immunitatem absolutamque veritatem, ad elementum primarium
seu religiosum contrahunt et coangustant. Eorum enim
sententia est, id unum, quod ad religionem spectet, a Deo in
Scripturis intendi ac doceri; reliqua vero, quae ad profanas disciplinas
pertineant et doctrinae revelatae, quasi quaedam externa
divinae veritatis vestis, inserviant, permitti tantummodo et scriptoris
imbecillitati relinqui. Nihil igitur mirum, si in rebus physicis
et historicis aliisque similibus satis multa in Bibliis occurrant
quae cum huius aetatis bonarum artium progressionibus
componi omnino non possint. Haec opinionum commenta, sunt
qui nihil repugnare contendant decessoris Nostri praescriptionibus,
cum is hagiographum in naturalibus rebus secundum
externam speciem, utique fallacem, loqui declaraverit. Id vero
quam temere, quam falso affirmetur, ex ipsis Pontificis verbis
manifesto apparet. Neque enim ab externa rerum specie, cuius
rationem esse habendam, Leo XIII, praeeuntibus Augustino et
Thoma Aquinate, sapientissime edixit, ulla falsi labes divinis
Litteris aspergitur, quandoquidem sensus in iis rebus proxime

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.