AAS 12 (1920), p. 396
affirmât, ad historiam cognatasque disciplinas eadem principia
transferri utiliter posse quae in physicis locum habent, id quidem
non universe statuit, sed auctor tantummodo est ut haud
dissimili ratione utamur ad refellendas adversariorum fallacias
et ad historicam Sacrae Scripturae fidem ab eorum impugnationibus
tuendam. Atque utinam novarum rerum fautores hic sisterent;
siquidem eo procedunt ut Doctorem Stridonensem ad
sententiam suam defendendam invocent, utpote qui historiae
fidem et ordinem in Bibliis servari « non iuxta id quod erat, sed
iuxta id quod illo tempore putabatur » et hanc quidem propriam
esse historiae legem asseveraverit \ In quo mirum quantum ad
sua commenta detorquent verba Hieronymi. Nam quis est qui
non videat, hoc Hieronymum dicere, hagiographum non in rebus
gestis enarrandis, veritatis ignarum, ad falsam se vulgi opinionem
accommodare, sed in nomine personis et rebus imponendo
communem sequi loquendi modum? Ut cum Sanctum Iosephum
patrem Iesu appellat, de quo quidem patris nomine quid sentiat,
ipse in toto narrationis cursu haud obscure significat. Atque haec
ad Hieronymi mentem « vera historiae lex » est, ut scriptor, cum
de eiusmodi appellationibus agitur, remoto omni erroris periculo,
usitatam loquendi rationem teneat, propterea quia penes
usum est arbitrium et norma loquendi. Quid, quod res quas
Biblia gestas enarrant, hic noster non secus ac doctrinas fide
ad salutem necessaria credendas proponit? Et sane in commentario
Epistulae ad Philemonem haec habet: « Quod autem dico,
tale est: Credit quispiam in Conditorem Deum : non potest credere
nisi prius crediderit de sanctis eius vera esse quae scripta
sunt ». Exemplis deinceps quam plurimis ex Veteris Testamenti
codice allatis, sic concludit: « Haec et cetera quae de sanctis
scripta sunt, nisi quis universa crediderit, in Deum sanctorum
credere non valebit » . Hieronymus igitur idem omnino profi-2
tetur, quod Augustinus, communem totius antiquitatis christia-
1 In Ier. 23, 15 ss.; in Matth. 14,8; adv. Helv. 4.
2 In Philem. 4.