AAS 12 (1920), p. 397

nae sensum complexus, scribebat: « Quidquid de Henoch et de
Elia et de Moyse Scriptura sancta, certis et magnis fidei suae
documentis in summo culmine auctoritatis locata, testatur, hoc
credimus... Non ergo ideo credimus natum ex Virgine Maria,
quod aliter in vera carne exsistere et hominibus apparere non
posset (uti voluit Faustus), sed quia sic scriptum est in ea Scriptura
cui nisi crediderimus, nec christiani nec salvi esse poterimus
» \ - Neque aliis Scriptura sancta obtrectatoribus caret;
eos intellegimus, qui rectis quidem, si intra certos quosdam
fines contineantur, principiis sic abutuntur, ut fundamenta veritatis
Bibliorum labefactent et doctrinam catholicam communiter
a Patribus traditam subruant. In quos Hieronymus, si adhuc
viveret, utique acerrima illa sermonis sui tela coniiceret, quod,
sensu et iudicio Ecclesiae posthabito, nimis facile ad citationes
quas vocant implicitas vel ad narrationes specie tenus historicas
confugiunt; aut genera quaedam litterarum in libris sacris inveniri
contendunt, quibuscum integra ac perfecta verbi divini
veritas componi nequeat; aut de Bibliorum origine ita opinantur,
ut eorundem labet vel prorsus pereat auctoritas. Iam quid de
iis sentiendum, qui, in ipsis Evangeliis exponendis, fidem illis
debitam humanam minuunt, divinam evertunt? Quae enim Dominus
Noster Iesus Christus dixit, quae egit, non ea censent ad
nos integra atque immutata pervenisse, iis testibus, qui quae ipsi
vidissent atque audivissent, religiose perscripserint; sed - praesertim
ad quartum Evangelium quod attinet - partim ex Evangelistis
prodiisse, qui multa ipsimet excogitarint atque addider
rint, partim e narratione fidelium alterius aetatis esse congesta;
ob eamque causam aquas e duobus fontibus manantes uno
eodemque alveo sic hodie contineri, ut nulla iam certa nota distingui
inter se possint. Haud ita Hieronymus, Augustinus et
ceteri Ecclesiae Doctores historicam Evangeliorum fidem intellexerunt,
de qua « qui vidit, testimonium perhibuit, et verum
est testimonium eius. Et ille scit, quia vera dicit, ut et vos cre-

1 S. Aug., Contra Faustum 2(>, 3 s. C s.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.