AAS 12 (1920), p. 398
datis » \ Ac Hieronymus quidem, postquam haereticos, qui apocrypha
evangelia confecerant, in eo reprehendit quod « conati
sunt magis ordinare narrationem quam historiae texere veritatem
» , de Scripturis canonicis, contra, scribit: « nulli dubium2
sit, facta esse quae scripta sunt » , iterum iterumque cum Au-a
gustino consentiens, qui de Evangeliis praeclare : « vera haec »,
inquit, <( et de illo fideliter veraciterque conscripta sunt, ut quisquis
Evangelio eius crediderit, veritate instruatur, non mendaciis
illudatur»*.
Iam videtis, Venerabiles fratres, quanto opere sit vobis
adnitendum, ut quam Patres diligentissime detegerint insanam
opinandi libertatem, eamdem Ecclesiae filii non minus diligenter
devitent. Quod quidem eo facilius assequemini, si et clericis
et laicis, quos Spiritus Sanctus vobis credidit regundos, persuaseritis,
Hieronymum ceterosque Ecclesiae Patres hanc de sacris
Libris doctrinam nusquam alibi nisi in schola ipsius divini Magistri
Iesu Christi didicisse. Num quid aliud legimus de Scriptura
sensisse Dominum? Cuius ex verbis « scriptum est » .et
« oportet impleri Scripturam » iam argumentum omni exceptione
maius exsistit, quod omnibus controversiis finem imponat.
Sed, ut in re paulisper commoremur, cuiusnam scientiam
aut memoriam fugiat, Dominum Iesum in sermonibus quos ad
populum habuit, cum in monte prope lacum Genesareth, tum
in synagoga Nazareth et in civitate sua Capharnaum, capita
doctrinae et argumenta ad eam probandam ex codice sacro assumpsisse?
Nonne ad disceptandum cum pharisaeis et sadducaeis
invicta arma indidem cepit? Sive enim doceat, sive disputet,
ex qualibet Scripturae parte sententias affert et exempla,
et uti talia affert, quibus sit necessario credendum; quo in genere
ad Ionam et Ninivitas, ad reginam Saba et Salomonem,
ad Eliam et Elisaeum, ad David, ad Noe, ad Lot et Sodomitas et
1 Ioh. 19, 35.
2 In Matth. Prol. " •
3 Ep. 78, 1, 1; cf. in Mare. 1, 13-31
* S. Aug., C. Faustum 26, 8.