AAS 12 (1920), p. 399

ipsam uxorem Lot, sine ullo discrimine, provocat. Veritatem1
autem sacrorum Librorum sic testatur, ut sollemniter edicat.:
« Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia
fiant » , et: « Non potest solvi Scriptura » : quamobrem « qui2 3
solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines,
minimus vocabitur in regno caelorum » . Quam ut doctrinam4
Apostoli, quos brevi in terris erat relicturus, plene imbibèrent,
ante quam ad Patrem in caelum adscendit, « aperuit illis sensum,
ut intellegerent Scripturas, et dixit eis : Quoniam sic scriptum
est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis
tertia die » . Doctrina igitur Hieronymi de praestantia et veri-5
tate Scripturae, ut uno verbo dicamus, doctrina Christi est.
Quare omnes Ecclesiae filios, eosque praecipue, qui sacrorum
alumnos ad hanc excolunt disciplinam, vehementer hortamur,
ut Stridonensis Doctoris vestigia constanti animo persequantur:
ex quo, sine dubio, futurum est, ut hunc Scripturarum thesaurum,
quanti ille habuit, tanti ipsimet faciant, et ex eius possessione
suavissimos capiant beatitatis fructus.
Etenim quod Doctore Maximo utamur duce ac magistro, id
utilitates non modo quas supra memoravimus, sed alias etiam
nec paucas nec mediocres habet, quas, Venerabiles Fratres, placet
vobiscum paucis recolere. Quod quidem ut aggrediamur, ille
in primis ante oculos mentis Nostrae obversatur ardentissimus
Bibliorum amor, quem omni vitae suae exemplo et verbis Spiritu
Dei plenis Hieronymus demonstravit atque in fidelium animis
cotidie magis excitare studuit. « Ama Scripturas sanctas »,
ita in virgine Demetriade hortari omnes videtur, « et amabit te
sapientia; dilige eam et servabit te; honora illam et amplexantur
te. Haec monilia in pectore et in auribus tuis haereant » .6

1 Cf. Matth. 12, 3. 39-42; Luc. 17, 20-29. 32 etc.
* Matth. 5, 18.
3 Ioh. 10, 35.
* Matth. 5, 19.
*• Luc. 24, 45 s.
6 Ep. 130, 20.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.