AAS 12 (1920), p. 401

eat. Atque in primis monet, praeparationem diligentem affectamque
bene voluntatem ad eiusmodi studia afferamus. Ipse enim,
postquam baptismo ablutus est, omnia ut removeret externa impedimenta,
quae a sancto eum proposito remorari poterant, hominem
illum imitatus, qui, thesauro invento, « prae gaudio illius
vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum » \ fluxas
inanesque huius mundi delicias missas facere, solitudinem
percupere, et severam vitae institutum eo studiosius amplecti,
quo magis in vitiorum illecebris antea salutem periclitan perspexerat.
At certe, iis sublatis impedimentis, reliquum erat, ut animum
quoque ad Iesu Christi scientiam compararet, Eumque
indueret qui « mitis » est « et humilis corde »; siquidem in se'
id expertus erat, quod Augustinus sibi sacrarum Litterarum
studia ineunti contigisse testatus est. Qui postquam se in scripta
Ciceronis aliorumque adulescens immerserat, cum animum ad
Scripturam sanctam intenderet, « visa est mihi », ait, « indigna
quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus refugiebat
modum eius, et acies mea non penetrabat interiora eius.
Verumtamen illa erat quae cresceret cum parvulis: sed ego
dedignabar esse parvulus, et turgidus fastu mihi grandis videbar
» . Haud aliter Hieronymus, etsi in solitudinem secesserat,2
profanis litteris adeo delectabatur, ut humilem Christum nondum
in humilitate Scripturae cognosceret. « Itaque miser ego »,
inquit, « lecturas Tullium ieiunabam. Post noctium crebras vigilias,
post lacrimas quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum
ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manus.
Si quando in memetipsum reversus, prophetas legere coepissem,
sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam,
non oculorum putabam culpam esse sed solis » . Sed brevi3
Crucis stultitiam sic adamavit, ut sit documento quantum humilis
piusque animi habitus ad Bibliorum intellegentiam con-

1 Matth. 13, 44
2 S. Aug. Conf. 3, 5; cf. 8, 12.
3 Ep. 22, 30, 2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.