AAS 12 (1920), p. 402

ferat. Itaque cum sibi ipse conscius esset « semper in exponen*
dis Scripturis sanctis Spiritus Dei indigere nos adventu » et1
non aliter Scripturam esse legendam et intellegendam « quam
sensus Spiritus Sancti flagitat quo conscripta est » \ sanctissimus
vir Dei opem et Paracliti lumina, amicis quoque deprecatoribus
usus, suppliciter implorat; eumque legimus divino
auxilio fratrumque precibus et explanationes librorum sacrorum,
quas inchoaret, commendantem, et quas feliciter absolvisset,
referentem acceptas. Praeterea, quemadmodum Dei gratiae,
sic maiorum auctoritati se permittit, ut affirmare queat,
se « quod didicerat, non a seipso, id est apraesumptionis pessimo
praeceptore, sed ab illustribus Ecclesiae viris » didicisse; fa-3
tetur enim, se « nunquam in divinis voluminibus propriis viribus
credidisse » , et cum Theophilo, episcopo Alexandrino,4
legem, ad quam vitam suam et studia sacra composuerat, hisce
verbis communicat: « Sed tamen scito nobis esse nihil antiquius
quam Christiani iura servare nec patrum transferre terminos
semperque meminisse Romanam fidem apostolico ore laudatam
» . Atque Ecclesiae, supremae per Romanos Pontifices ma-5
gistrae, toto pectore obsequitur et paret; e regione igitur Syriae
deserta, ubi haereticorum factionibus premebatur, ut controversiam
Orientalium de Sanctissimae Trinitatis mysterio dirimendam
Romanae Sedi subiiceret, ita scribit ad Damasum Pontificem:
« Ideo mihi cathedram Petri et fidem apostolico ore
laudatam censui consulendam, inde nunc meae animae postulans
cibum unde olim Christi vestimenta suscepi... Ego nullum
primum nisi Christum sequens, Beatitudini Tuae id est cathedrae
Petri communione consoeior. Super illam petram aedificatam
Ecclesiam scio... Decernite, obsecro : si placet, non timebo
tres hypostases dicere; si iubetis, condatur nova post Nicaenam

1 In Mich. 1, .10, 15.
2 In Gal. 5, 19 ss.
» Ep. 108, 26, 2.
4 Ad Domnionem et PoR-atinmim in 1. Par. Praef.
5 Ep. 63, 2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.