AAS 12 (1920), p. 408

Deus » data opera praescripsit. Iidem profecto perfectius aliquid
attingent, si Institutum Biblicum celebrarmi, quod, secunduni
Leonis XIII optata, proximus decessor Noster condidit permagna
quidem cum Ecclesiae sanctae utilitate, ut est horum
decem annorum experimento testatissimum. Sed quoniam plerique
hoc nequeunt, optabile est ut selecti ex utroque clero viri,
vobis, Venerabiles Fratres, auctoribus atque auspicibus, undique
in Urbem conveniant operam rei biblicae in Instituto Nostro
daturi. Qui autem alumni convenerint, iis non una de causa
Institutum frequentare licebit. Alii enim, secundum praecipuum
huius Lycei magni finem, studia biblica ita pertractabunt, ut
ea «postmodum tam privatim quam publice, tum scribentes
cum docentes, profiteri valeant, sive in munere magistrorum
penes catholicas scholas, sive in officio scriptorum pro catholica,
veritate vindicanda, eorum dignitatem tueri possint » ; alii vero,1
qui iam ministerio sacro initiati sint, ampliorem, quam in theologiae
curriculo, cognitionem Scripturae sacrae, itemque magnorum
eius interpretum et temporum locorumque biblicorum,
sibi comparare poterunt, quae cognitio ad usum praecipue pertineat,
ad id nempe, ut perfecti evadant verbi divini administri,
ad omne opus bonum instructi .2
Habetis, Venerabiles Fratres, ex Hieronymi exemplo et auctoritate
quibus virtutibus oporteat instructum esse, quisquis se
ad lectionem studiumve Bibliorum conferat: nunc ipsum audiamus
docentem quorsum sacrarum litterarum cognitio spectare
quidque debeat intendere. Primum in iis paginis cibus quaerendus
est, unde vita spiritus ad perfectionem alatur: quam ob
causam Hieronymus in lege Domini meditari die ac nocte et in
sanctis Scripturis panem de caelo ac manna caeleste, omnes in se
delicias habens, consuevit comedere. Quo quidem cibo animus3
noster carere qui possit? Et quomodo ecclesiasticus vir viam salutis
alios doceat, quando, neglecta Scripturae meditatione, se ipse

1 Pius X in Litt. Ap. Vinea electa, 7 Maii 1909.
2 Cf. 2 Tim. 3, 17.
3 Tract, de Ps. 147.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.