AAS 12 (1920), p. 409
non docet? Aut quo pacto, sacra administrando, confidat se « esse
ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem
insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae
et veritatis in lege » \ si hanc legis doctrinam commentari nolit et
superno lumini aditum prohibeat? Heu quot sacrorum administri,
posthabita Bibliorum lectione, fame ipsi pereunt et alios nimis
multos interire sinunt, cum scriptum sit: « Parvuli petierunt
panem et non erat qui f rangeret eis » . « Desolata est omnis terra2
quia nullus est qui recogitet corde » . Deinde, ut res postula-3
verit, argumenta ex Scripturis petenda sunt quibus fidei dogmata
illustremus, confirmemus, tueamur. Quod ille mirifice praestitit,
adversus sui temporis haereticos dimicans : quos ad refellendos,
quam acuta, quam solida e locis Scripturae arma desumpserit,
omnia eius opera luculenter ostendunt. In quo si eum imitari
erunt nostri Scripturarum interpretes, id profecto consecuturum
est - quod decessor Noster in Encyclicis Litteris « Providentissimus
Deus » <( maxime optabile et necessarium » dixit -, ut « eiusdem
Scripturae usus in universam theologiae influat disciplinam
eiusque prope sit anima ». Praecipuus denique Scripturae usus
ad divini verbi ministerium pertinet, sancte fructuoseque exercendum.
Atque hoc loco, gratissimum est Doctoris Maximi verbis
roborari praecepta, quae Nos Litteris Encyclicis « Humani generis
» de verbi divini praedicatione tradidimus. Ac profecto
insignis interpres tam ^graviter, tam frequenter continuam sacrarum
Litterarum lectionem ad id potissimum sacerdotibus
commendat, ut munere docendi et contionandi digne perfungantur.
Neque enim eorum sermo habeat aliquid, cum momenti et
ponderis, tum ad effingendus animos efficacitatis, nisi a sacra
Scriptura informetur ab eaque vim suam ac robur mutuetur.
« Sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit » . Nam4
« quidquid in Scripturis sanctis dicitur, tuba comminans est et
1 Rom. 2, 19 s.
2 Thren. 4, 4.
3 Ier. 12, 11.
4 Ep. 52, 8, 1.