AAS 12 (1920), p. 562

tam sociis quam fidelibus memoratis fas sit, exclusa in mortis articulo
lucranda indulgentia, reliquis supradictis tam plenariis quam partialibus
indulgentiis, functorum vita labes poenasque expiare. Haec concedimus
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper
exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri
atque obtinere, ipsique sodalitio sic ad primarii dignitatem per Nos
evecto nunc et in posterum amplissime suffragari: sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Volumus tandem ut praesentium Litterarum
exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et
sigillo personae in ecclesiastica dignitate vel officio constitutae munitis,
eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus,e
si forent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
XXV mensis aprilis anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

II

NOVUS ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS DE QUAN-TONG OCCIDENTALI ET

DE HAINAN [N SINIS.

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam. — Si ulla unquam res Nobis potest
accidere laeta, incrementum certe est rei christianae, cuius, divina gratia
largiente, regimen obimus. Cum vero hoc ipso apostolico officio teneantur,
ampliatis Ecclesiae rebus, sollicitudine aequa succurrere, novissima
incrementa Vicariatus de Canton in Sinis aliquam a Nobis providentiam
iam postulare videntur. Adauctus enim inibi longe feliciter fidelium numerus
seiungendam denique a veteris Vicariatus finibus partem suadet
occidentalem, non secus ac Hainan insulam quatuor iam abhinc saeculis
Evangelii lumine tactam. Quare, conlatis consiliis cum VV. FF. NN.
S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, ex certa
scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis
plenitudine, praesentium tenore, ab actuali Vicariatu de Canton
in Sinis, praeter insulam mox memoratam, partem etiam abscindimus,
quam Sinensium mare allicit ad meridiem, ad occidentem vero Tonki-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.