AAS 13 (1921), p. 146

DECRETUM

DEFINITIVA ADPROBATIO CONCEDITUR CONSTITUTIONIBUS INSTITUTI PARMEN-

SIS A S. FRANCISCO XAVERIO PRO MISSIONIBUS EXTERIS.

Cum religiosum Institutum a S. Francisco Xaverio nuncupatum,
cuius princeps domus Parmae in Aemilia exstat, nuper expleto vigesimo
quinto a prima eius institutione anno, laetis adoleverit incrementis uberesque
iam fructus in gentium conversione retulerit, opportunum visum
est ut eiusdem Instituti Constitutionibus, plurium annorum experimento
probatis, definitivae confirmationis robur accederet. Quapropter EE. PP.
huius S. Congregationis Christiano Nomini Propagando, in plenariis
Comitiis habitis die 22 novembris anni 1920, praedictis Constitutionibus
in examen adductis, censuerunt easdem cum modificationibus in adnexo
exemplari exhibitis, esse definitive adprobandas atque confirmandas.
Hanc vero Emorum Patrum sententiam SSmus D. N. Benedictus Div.
Prov. Papa XV in audientia eiusdem diei, ab infrascripto S. huius Congregationis
Secretario relatam, benigne adprobare ratamque habere dignatus
est, praesensque ad id Decretum edi iussit.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda
Fide, die 6 ianuarii 1921.

G. CARD. VAN ROSSUM, Praefectus.
L.©S.
C. Laurenti, Secretarius.

III

DECRETUM

DENOMINATIO NONNULLARUM MISSIONUM IMMUTATUR

Quo in nonnullis Missionibus denominatio magis apte rerum adiunctis
congrueret, opportunum visum est ut Vicariatus Apostolicus, qui
hactenus dicebatur de Betafo, in insula Madagascar, postea denominetur

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.