AAS 13 (1921), p. 114

ad facilius simul atque tutius expediendam causam, fauste feliciterque,
ad tramitem iuris, assecuta illa fuerit adeo, ut quae, iam quatuor
abhinc annos, super heroicis virtutibus suum sumpserat exordium, progredi
ulterius absolvique potuerit quaestio, tribus de more disceptationibus.
Binas siquidem, antepraeparatoriam scilicet et praeparatoriam,
quae praecesserant, Congregationes subsecuta est Congregatio generalis,
quae die septima superioris mensis decembris, coram Sanctissimo Domino
nostro coacta fuit. In qua a Reverendissimo Cardinali Victorio Amedeo
Ranuzzi de Bianchi, causae Relatore, sequens ad discutiendum propositum
est Dubium: An constet de virtutibus theologalibus, Fide, Spe et Caritate
in Deum et Proximum, nec non de cardinalibus, Prudentia, Iustitia,
Fortitudine et Temperantia earumque adnexis venerabilis Servi Dei Bartholomaei
Mariae Dal Monte, in gradu heroico, in casu et ad effectum, de
quo agitur? Reverendissimi Cardinales et Patres Consultores sua quisque
ex ordine suffragia ediderunt, quibus tamen intento laetoque animo
exceptis, Sanctissimus Dominus noster impensius exoraturus divinae
Sapientiae praesidium et lumen, decretoriam sententiam Suam Sibi differendam
duxit, eamque quum postmodum patefacere statuisset, hodiernam
elegit diem Dominicam in Septuagésima. Quapropter, religiosissime
litato eucharistico sacrificio, ad Vaticanas Aedes arcessiri iussit
Reverendissimus Cardinales Antonium Vico, Episcopum Portuensem et
S. Rufinae, sacrae rituum Congregationi Praefectum, et Victorium Amedeum
Ranuzzi de Bianchi, causae Relatorem, una cum R. P. Angelo
Mariani, Fidei Promotore generali, meque insimul infrascripto Secretario,
eisque adstantibus, solemniter pronuntiavit: Ita constare de virtutibus
theologalibus, Fide, Spe et Caritate in Deum et Proximum, nec
non de cardinalibus, Prudentia, Iustitia, Fortitudine et Temperantia
earumque adnexis venerabilis Servi Dei Bartholomaei Mariae Dal Monte,
in gradu heroico, ut procedi possit ad ulteriora, idest ad discussionem
quatuor miraculorum, in casu et ad effectum, de quo agitur.
Hoc Decretum publici iuris fieri et in acta sacrae rituum Congregationis
referri mandavit decimo calendas februarias anno MCMXXI.

A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. B. C. Praefectus.
L. © S.
Alexander Verde, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.